804. "Salus et Gloria et Honor et Potentia Domino Deo nostro," significat quod nunc a Domino salvatio, quia nunc receptio Divini Veri et Divini Boni ex Divina Potestate ipsius. - Per "salus sit Domino Deo nostro" significatur agnitio et confessio quod a Domino sit salvatio; per "gloria et honor sit Domino Deo nostro" significatur agnitio et confessio quod a Domino sit Divinum Verum et Divinum Bonum, ita receptio eorum (n. 249, 629, 693); per "potentia sit Domino Deo nostro" significatur agnitio et confessio quod Domino sit potestas. Dicere quod Domino sit salus, gloria, honor et potestas, est secundum Sensum literae; ut quoque alibi, quod Domino sit benedictio; sed hoc in Sensu spirituali fit quod illa, quia in Domino sunt, etiam a Domino sint, hic quod nunc angelis et hominibus sint; ex causa, quia remoti et rejecti sunt Babylonii, qui influxum illorum a Domino interpolaverunt, debilitaverunt et impediverunt: similiter ut in mundo nubes nigrae inter solem et homines; nam sicut lux solis mundi interpolatur, debilitatur et impeditur per interpositas nigras nubes, similiter lux Solis Caeli, qui est Dominus, per interpositas atras falsitates a Babyloniis; prorsus similis res est, modo quod unum sit naturale et alterum spirituale: etiam falsitates in mundo spirituali apparent sicut nubes, obscurae ac atrae secundum quale earum. Haec quoque causa est, quod non prius quam post Ultimum Judicium revelatus sit Sensus spiritualis Verbi, et quod Solus Dominus sit Deus Caeli et Terrae; per Ultimum enim Judicium remoti sunt Babylonii, et quoque Reformati qui solam Fidem confessi sunt, quorum falsitates fuerunt sicut furvae nubes interpositae inter Dominum et inter homines super terris; et quoque fuerunt sicut frigora, quae calorem spiritualem, qui est amor boni et veri, sustulerunt.