Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 78

Previous Number Next Number See English 

78. Apparet sicut Divinum non sit idem in uno homine ut in altero, ut quod sit aliud in sapiente quam in simplici, et aliud in sene quam in infante; sed hoc ex apparentia est fallacia; est homo alius, sed Divinum non est aliud in illo; homo est recipiens, ac recipiens seu receptaculum est varium; sapiens homo est recipiens Divini Amoris et Divinae Sapientiae adaequatius, ita plenius, quam simplex homo; ac senex qui etiam sapiens est, plus quam infans et puer; sed usque Divinum est idem in uno et in altero. Similiter ex apparentia est fallacia, quod Divinum sit varium apud Angelos coeli et apud homines telluris, quia Angeli Coeli in sapientia ineffabili sunt, non ita homines; sed apparens varium est in subjectis secundum quale receptionis Divini, et non in Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church