Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 77

Previous Number Next Number See English 

77. QUOD DIVINUM IN MAXIMIS ET MINIMIS SIT IDEM. Hoc sequitur ex duobus Articulis qui praecedunt, quod Divinum sit in omni spatio absque spatio, et in omni tempore absque tempore, nam* spatia sunt majora et maxima, et sunt minora et minima: et quia spatia et tempora unum faciunt, ut supra dictum est, simile est cum temporibus. Quod Divinum in illis sit idem, est quia Divinum non est varium et mutabile, sicut est omne quod est spatii et temporis, seu omne quod est naturae, sed est invariabile et immutabile; inde est ubivis et semper idem. * Prima editio: ac


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church