Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 79

Previous Number Next Number See English 

79. Quod Divinum sit idem in maximis et in minimis, illustrari potest ex Coelo et ex Angelo ibi; Divinum in toto Coelo et Divinum in angelo est idem; quare etiam totum Coelum apparere potest ut unus Angelus. Simile est cum Ecclesia, et cum homine ejus: maximum in quo est Divinum, est totum Coelum et simul tota Ecclesia; minimum est angelus coeli et homo ecclesiae. Aliquoties apparuit mihi integra societas coeli sicut unus homo angelus; et dictum quod apparere possit sicut homo magnus ut gigas, et sicut homo parvus ut infans: et hoc quia Divinum est idem in maximis et in minimis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church