Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 326

Previous Number Next Number See English 

326. Ex his nunc constare potest, quod omnia Universi ex usibus spectata referant in imagine hominem, et quod id testetur, quod Deus sit Homo: nam talia, quae supra memorata sunt, non existunt circum hominem Angelum, ex Angelo, sed ex Domino per angelum; existunt enim ex influxu Divini amoris et Divinae Sapientiae Domini in Angelum, qui est recipiens, et producuntur* coram oculis ejus sicut creatio Universi; ex quo norunt ibi, quod Deus sit Homo, et quod Universum creatum quoad usus spectatum sit imago Ipsius. * Prima editio: producitur


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church