Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 327

Previous Number Next Number See English 

327. QUOD OMNIA QUAE A DOMINO CREATA SUNT, SINT USUS; ET QUOD IN EO ORDINE, GRADU ET RESPECTU SINT USUS, QUO SE REFERUNT AD HOMINEM, ET PER HOMINEM AD DOMINUM A QUO. Supra dictum est de his, Quod* non aliud quam usus possit existere a Deo Creatore, n. 308. Quod usus omnium quae creata sunt, ascendant per gradus ab ultimis ad hominem, et per hominem ad Deum Creatorem a quo, n. 65 ad 68. Quod finis creationis existat in ultimis, qui est ut omnia redeant ad Deum Creatorem, ac ut sit conjunctio, n. 167 ad 172. Quod usus sint, quantum spectant ad Creatorem, n. 307. Quod Divinum non possit aliter quam esse et existere in aliis a se creatis, n. 47 ad 51. Quod omnia Universi sint recipientia secundum usus, et hoc secundum gradus, n. 58.** Quod universum ex usibus spectatum sit imago Dei, n. 59;*** praeter plura; ex quibus patet haec veritas, quod omnia quae a Domino creata sunt, sint usus, et quod in eo ordine, gradu et respectu usus sint, quo se referunt ad hominem, et per hominem ad Dominum a quo. Superest ut hic aliqua in specie dicantur de usibus. * Prima editio: his "Quod ** Prima editio: 38. *** Prima editio: 39;


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church