Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 325

Previous Number Next Number See English 

325. Quoniam omnia universi in imagine referunt hominem, Adamus quoad sapientiam ac intelligentiam describitur per Hortum Edenis, in quo arbores omnis generis, et quoque fluvii, lapis pretiosus et aurum, tum animalia, quibus dedit nomina, per quae omnia intelliguntur talia quae apud illum erant, et faciebant id quod vocatur homo. Paene similia dicuntur de Aschure apud Ezechielem* Cap. XXXI:3 ad 9, per quem significatur Ecclesia** quoad intelligentiam: et de Tyro, Ezech. XXVIII:12,13,*** per quam significatur Ecclesia**** quoad cognitiones boni et veri. * Prima editio: Ezhechielem ** Prima editio: Fcclesia *** Prima editio: XXVIII: 12. 23, **** Prima editio: Euclesia,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church