Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 220

Previous Number Next Number See English 

220. Quoniam totum seu corpus determinavit suas potentias praecipue in brachia et manus, quae sunt ultima, ideo per brachia et manus in Verbo significatur potentia, ac per dextram potentia superior. Quoniam talis est evolutio et exsertio graduum in potentiam, ideo ex sola actione, quae fit per manus, ab Angelis, qui apud hominem sunt, et in correspondentia omnium ejus, noscitur qualis homo est quoad intellectum et voluntatem, tum quoad charitatem et fidem, ita quoad vitam internam quae mentis ejus est, et quoad vitam externam quae ex illa in corpore est. [2] Quod talis cognitio Angelis sit ex sola actione corporis per manus, saepius miratus sum, sed usque per vivam experientiam aliquoties* ostensum est, et dictum quod inde sit quod inaugurationes in ministerium fiant per impositionem manuum, et quod per tangere manu significetur communicare, praeter alia similia. Ex his conclusum factum est, quod omne charitatis et fidei in operibus sit, et quod charitas et fides absque operibus sint sicut irides circum solem, quae evanescunt et a nube dissipantur; quare toties in Verbo dicuntur opera, et dicitur facere, et quod salus hominis ab illis pendeat; etiam qui facit vocatur sapiens, et qui non facit vocatur stultus. [3] At sciendum est, quod per opera hic intelligantur usus, qui actualiter fiunt; in illis enim et secundum illos est omne charitatis et fidei; cum usibus est illa correspondentia, quia correspondentia illa est spiritualis, sed fit per substantias et materias, quae sunt subjecta. * Prima editio: aliquo[upside down "t"]ies


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church