Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 221

Previous Number Next Number See English 

221. Hic duo Arcana, quae per supradicta in intellectum cadunt, revelari* possunt: PRIMUM ARCANUM est, quod Verbum in sensu literae sit in suo pleno et in sua potentia: sunt enim tres sensus secundum tres gradus in Verbo, sensus coelestis, sensus spiritualis, et sensus naturalis: quoniam illi sensus secundum tres gradus altitudinis in Verbo sunt, et conjunctio illorum fit per correspondentias, ideo ultimus sensus, qui est naturalis, et vocatur sensus literae, non modo est complexus, continens et basis sensuum interiorum correspondentium, sed etiam est Verbum in ultimo sensu in suo pleno et in sua potentia. Quod ita sit, multis ostensum et confirmatum est in DOCTRINA NOVAE HIEROSOLYMAE DE SCRIPTURA SACRA, n. 27 ad 36,** 37*** ad 49, 50 ad 61, 62 ad 69. [2] ALTERUM ARCANUM est,**** quod Dominus in Mundum venerit, ac susceperit Humanum, ut in potentiam subjugandi inferna, ac in ordinem redigendi omnia tam in Coelis quam in Terris, se mitteret. Hoc Humanum superinduxit Humano suo priori: Humanum quod in Mundo superinduxit, fuit sicut Humanum hominis in Mundo, utrumque tamen Divinum, et inde infinite transcendens Humana finita angelorum et hominum: et quia plene glorificavit Humanum Naturale usque ad ultima ejus, ideo cum toto Corpore resurrexit, secus ac ullus homo: per assumptionem hujus Humani induit Omnipotentiam Divinam non modo subjugandi Inferna, ac in ordinem redigendi Coelos,***** sed etiam Inferna in aeternum subjugata tenendi, et salvandi homines. Haec Potentia intelligitur, per quod sedeat ad dextram potentiae et virtutis Dei. [3] Quoniam Dominus per assumptionem Humani naturalis se fecit Divinum Verum in ultimis, ideo vocatur Verbum, ac dicitur quod Verbum Caro factum sit, ac Divinum Verum in ultimis est Verbum quoad sensum literae; hoc se fecit per impletionem omnium Verbi de Ipso in Mose et Prophetis. Unusquisque enim homo est suum bonum et suum verum; homo non aliunde est homo; Dominus autem per assumptionem Humani naturalis est Ipsum Divinum Bonum et Divinum Verum, seu quod idem, est Ipse Divinus Amor et Divina Sapientia, tam in Primis quam in Ultimis: inde est, quod in Coelis Angelicis appareat ut Sol****** post adventum Ipsius in Mundum in fortiori jubare et in majori splendore, quam ante adventum Ipsius. Hoc Arcanum est, quod per Doctrinam graduum potest sub intellectum cadere. De Omnipotentia Ipsius ante adventum in Mundum, in sequentibus dicetur. * Prima editio: revelari fortasse ** Prima editio: 35, *** Prima editio: 36 **** Prima editio: est:

***** Prima editio: Caelos;

****** Prima editio: Sol,


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church