Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 219

Previous Number Next Number See English 

219. Sed sit applicatio illorum ad conatum vivum, adque vim vivam, et ad motum vivum; Conatus vivus in homine, qui est subjectum vivum, est ejus voluntas unita intellectui; vires vivae in homine sunt quae intus constituunt ejus corpus, in quibus omnibus sunt fibrae motrices vario modo consertae; ac motus vivus in homine est actio, quae producitur per illas vires a voluntate unita intellectui: interiora enim quae voluntatis ac intellectus sunt, faciunt primum Gradum; interiora quae corporis sunt, faciunt secundum, ac totum corpus, quod est complexus eorum, facit tertium gradum: quod interiora quae mentis sunt, in nulla potentia sint nisi per vires in corpore, et quod vires nec in potentia sint, nisi per actionem ipsius corporis, notum est. [2] Haec tria non agunt per continuum, sed per discretum, et agere per discretum est agere per correspondentias: interiora quae* mentis sunt, correspondent interioribus corporis, et interiora corporis** correspondent exterioribus ejus, per quae actiones existunt, quare duo priora*** per exteriora corporis sunt in potentia. Videri potest, sicut conatus et vires in homine in aliqua potentia sint, tametsi non est actio, ut in somnis et in statibus quietis, sed usque tunc determinationes conatuum et virium sunt in communia corporis motoria, quae sunt Cor et Pulmo; at cessante horum actione cessant etiam vires, et cum viribus conatus. * Prima editio: qua ** Prima editio: cor- / ris *** Prima editio: prio- / pora


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church