Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 215

Previous Number Next Number See English 

215. Quod ultimum cujusvis seriei, quod est usus, actio, opus et exercitium, sit complexus et continens omnium priorum, nondum est notum; apparet sicut in usu, actione, opere et exercitio, non plus insit quam tale quod est in motu, sed usque illis omnia priora actualiter insunt, et tam plene ut nihil desit; sunt in illis inclusa, sicut vinum in suo vase, et sicut utensilia in sua domo. Quod haec non appareant, est quia solum exterius spectantur, et exterius spectata sunt modo activitates et motus: est sicut cum brachia et manus se movent, ac nescitur quod mille fibrae motrices ad quemlibet motum eorum concurrant, et quod mille fibris motricibus millia cogitationis et affectionis correspondeant, quae fibras motrices excitant; quae quia intime agunt, coram aliquo sensu corporis non apparent: [2] hoc notum est, quod nihil agatur in corpore aut per illud, nisi quam ex voluntate per cogitationem, et quia utraque agit, non potest non quin omnia et singula voluntatis et cogitationis actioni insint; non separari possunt: inde est, quod ex factis seu operibus judicetur ab aliis de hominis cogitatione voluntatis, quae vocatur intentio. Hoc mihi notum factum est, quod Angeli ex solo facto seu opere hominis percipiant et videant omne voluntatis et cogitationis ejus qui facit, angeli tertii coeli ex voluntate finem propter quem, ac Angeli secundi Coeli causam per quam finis agit. Exinde est quod in Verbo opera et facta toties mandentur, ac dicatur quod homo ex illis cognoscatur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church