216. Ex sapientia angelica est, quod nisi voluntas et intellectus, seu affectio et cogitatio, tum charitas et fides, indant ac involvant se operibus seu factis, quando possibile est, non sint nisi quam sicut aerea quae transeunt, aut sicut imagines in aere, quae pereunt; et quod illae tunc primum maneant apud hominem, ac fiant ejus vitae, quando homo operatur et facit illa: causa est, quia ultimum est complexus, continens et basis priorum. Tale aereum et talis imago est fides separata a bonis operibus, et quoque tale est fides et charitas absque suis exercitiis; cum sola differentia, quod qui fidem et charitatem ponunt, sciant et possint velle facere bona, non autem illi qui in fide separata a charitate sunt.