Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 214

Previous Number Next Number See English 

214. In serie similium graduum sunt quoque Affectio, Cogitatio et Actio, quia omnis affectio se refert ad amorem, cogitatio ad sapientiam, et actio ad usum. In serie similium graduum sunt charitas, fides, et bonum opus, nam charitas est affectionis, fides est cogitationis, et bonum opus est actionis. In serie similium graduum sunt etiam voluntas, intellectus, et exercitium, nam voluntas est amoris et inde affectionis, intellectus est sapientiae et inde fidei, et exercitium est usus et inde operis.* Sicut itaque usui insunt omnia sapientiae et amoris, ita actioni insunt omnia cogitationis et affectionis, bono operi omnia fidei et charitatis, et sic porro; sed omnia homogenea, hoc est[,] concordantia. * Prima editio: operis (absque interpuncto)


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church