Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 127

Previous Number Next Number See English 

127. Ut amor et sapientia apud angelum et apud hominem unum faciant, sunt paria in omnibus corporis ejus; oculi, aures et nares sunt paria; manus, lumbi et pedes sunt paria; cerebrum in duo haemisphaeria divisum est, cor in binas cameras, pulmo in binos lobos, similiter reliqua; ita in angelo et homine est dextrum et sinistrum; et omnes partes dextrae eorum se referunt ad amorem ex quo sapientia, et omnes partes sinistrae ad sapientiam ex amore, seu quod idem, omnes partes dextrae ad bonum ex quo verum, et omnes partes sinistrae ad verum ex bono. Haec paria angelo et homini sunt, ut amor et sapientia, seu bonum et verum[,] unum agant, ac ut unum spectent ad Dominum: sed de hac re plura in sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church