Divine Love and Wisdom (Rogers) n. 128

Previous Number Next Number See English 

128. Ex his videri potest in qua fallacia et inde falsitate sunt illi, qui opinantur quod Dominus ex arbitrio impertiatur coelum, seu quod ex arbitrio det ut unus sapiat et amet plus quam alter; cum tamen Dominus aeque vult ut sapiat et salvetur unus ac alter: providet enim omnibus media; quisque sicut recipit illa et vivit secundum illa, ita sapit et salvatur, est enim Dominus idem apud unum et apud alterum; at quod recipientes, qui sunt angeli et homines, dissimiles sint ex dissimili receptione et vita. Quod ita sit, constare potest ex illis, quae nunc de plagis, et de habitationibus angelorum secundum illas, dicta sunt, quod nempe illa diversitas non sit a Domino, sed a recipientibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church