126. Quod varia receptio amoris et sapientiae faciat plagam in Mundo spirituali, constare potest ex eo, quod Angelus mutet plagam secundum incrementum et decrementum amoris apud illum; ex quo patet, quod Plaga non sit a Domino ut Sole, sed quod sit ab Angelo secundum receptionem. Simile est cum homine quoad spiritum ejus[;] ille quoad spiritum est in quadam plaga Mundi spiritualis, in quacunque plaga Mundi naturalis sit, nam ut supra dictum est, plagae Mundi spiritualis non commune habent cum plagis Mundi naturalis[;] in his est homo quoad corpus, in illis autem quoad spiritum.