Last Judgment (Cont.) (Chadwick) n. 8

Previous Number Next Number See English 

8. (II.) DE STATU MUNDI ET ECCLESIAE ANTE ULTIMUM JUDICIUM, ET POST ILLUD. Quod ultimum judicium in mundo spirituali peractum sit, constare potest ex illis quae nunc supra dicta sunt: at vero ut aliquid sciatur de statu mundi et ecclesiae ante illud et post illud, omnino scienda sunt haec:-

(i Quid intelligitur per "prius caelum" et per "priorem terram" quae transiverunt (Apoc. xxi. 1). (ii). Quinam et quales fuerunt qui in priore caelo et in priore terra. (iii.) Quod antequam ultimum judicium super illos falsum est, multa communicatio inter caelum et mundum, ita quoque inter Dominum et Ecclesiam, intercepta fuerit. (iv.) Quod post ultimum judicium communicatio restituta sit. (v.) Quod inde sit, quod post ultimum judicium, et non prius, revelationes pro Nova Ecclesia factae sint. (vi.) Quod status mundi et ecclesiae ante ultimum judicium fuerit sicut vespera et nox; post illud autem sicut mane et dies.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church