9. (i.) Quid intelligitur per "prius caelum" et per "priorem terram" quae transiverunt, de quibus in Apocalypsi (cap. xxi. 1).- Per "prius caelum" et per "priorem terram ibi, non intelligitur caelum quod coram oculis hominum in mundo apparet, nec terra quae ab hominibus incolitur; nec intelligitur caelum prius in quo sunt omnes a prima creatione qui bene vixerunt: sed intelliguntur congregationes spirituum, qui inter caelum et infernum sibi tanquam caelos fecerunt: et quia omnes spiritus et angeli habitant super terris, aeque ac homines, inde per "prius caelum" et "priorem terram" illa intelliguntur. Quod illud caelum et illa terra transiverint, visum est, et ex visis descriptum in opusculo De Ultimo Judicio (n. 45-72).