7. Ex his quae hactenus dicta sunt, constare potest, quod ultimum judicium non in mundo naturali, sed in mundo spirituali existere possit. Quod etiam in illo mundo exstiterit, videri potest ex illis quae in priori opusculo De Ultimo Judicio (n. 45-72), ex visis memorata sunt; ac ulterius ex sequentibus, quae de judicio super Reformatos ex visis memoranda sunt. Ille qui attendit, id quoque videre potest ex novis, quae de caelo, de Verbo, et de ecclesia nunc revelantur. Quis homo potest talia sumere a se?