Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 642

Previous Number Next Number See English 

642. (Vers. 14.) "Et vidi, et ecce nubes alba, et super nube Sedens similis Filio Hominis," significat Dominum quoad Verbum.--Per "nubem" significatur Verbum in Sensu literae, et per "nubem albam" Verbum in Sensu literae quale est interius; et per "Filium Hominis" intelligitur Dominus quoad Verbum; quare dicitur, "super nube Sedens similis Filio Hominis." Quod per "nubem" significetur Verbum quoad Sensum literae, videatur supra (n. 24, 513); quod per "nubem albam" significetur Sensus literae Verbi qualis est interius, est quia "album" praedicatur de veris in luce (n. 167, 367{1}); ac interius in Sensu literae sunt vera spiritualia, quae sunt in luce Caeli; quod per "Filium Hominis" intelligatur Dominus quoad Verbum, videatur supra (n. 44); et id in Doctrina Novae Hierosolymae de Domino{2} (n. 19-28), multis confirmatum. Dominus saepius dixit, quod "Visuri sint Filium Hominis venientem in nubibus caeli" (haec dixit Matth. xvi. 27{3}; cap. xxiv. 30; cap. xxvi. 64; Marc. xiv. 61, 62; Luc. xxi. 27; cap. xxii. 69{4});

et nemo scit, quod per id aliud significetur, quam, quod cum venturus est ad judicium, appariturus sit in nubibus caeli; verum hoc non intelligitur, sed intelligitur quod cum venturus est ad judicium, appariturus sit in Sensu literae Verbi. Et quia nunc venit, ideo apparuit in Verbo per id, quod revelaverit quod Sensus spiritualis esset in singulis Sensus literae Verbi, et quod in eo de Solo Ipso agatur, et quod Ipse Solus sit Deus Caeli et Terrae: haec sunt quae per Adventum Ipsius in nubibus caeli intelliguntur. Quod Sensus spiritualis sit in singulis Sensus literae Verbi, et quod in illo agatur de Solo Domino, et quod Ipse Solus sit Deus Caeli et Terrae, ostensum est in binis Doctrinis Novae Hierosolymae, una de Domino, et altera de Scriptura Sacra. Quia per Adventum Domini "in nubibus caeli" intelligitur Adventus Ipsius in Suo Verbo, et tunc quando judicium facturus est, et Apocalypsis de eo agit, ideo dicitur ibi, "Ecce venit cum Nubibus" (Apoc. i. 7);

et hic, "Vidi et ecce Nubes alba, et super Nube Sedens similis Filio Hominis." Et in Actis Apostolorum:

Videntibus illis Jesus sublatus est in Caelum, "et Nubes suscepit Ipsum ab oculis eorum; et duo viri in vestitu albo dixerunt, Hic Jesus Qui sublatus est in Caelum, sic veniet quemadmodum Ipsum vidistis euntem in Caelum" (i. 9, 11). Per "nubem" significatur Sensus literae Verbi, quia ille Sensus est naturalis, et Divinum Verum in luce naturali apparet ut nubes coram oculis angelorum qui in luce spirituali sunt, ut nubes alba apud illos qui in genuinis veris ex Sensu literae Verbi sunt, ut nubes obscura apud illos qui non in genuinis veris sunt, ut nubes atra apud illos qui in falsis sunt, ac ut nubes atra intermixto igne apud illos qui in fide separata a charitate sunt, quia in malis vitae. Vidi. @1 367 pro "369"$ @2 de Domino pro "de Scriptura Sacra"$ @3 xvi. 27 pro "xvii. 5"$ @4 xxii. 69 pro "ix. 34, 35"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church