Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 641

Previous Number Next Number See English 

641. "Opera enim illorum sequuntur cum illis," significat sicut amaverunt et crediderunt, et inde fecerunt et locuti sunt.--Per "opera quae sequuntur cum illis" significantur omnia quae manent apud hominem post mortem. Notum est, quod externa quae apparent coram hominibus, trahant suam essentiam, animam et vitam ab internis, quae non apparent coram hominibus, at quae apparent coram Domino et coram angelis; haec et illa, seu externa et interna, simul sumpta, sunt opera; opera bona, si interna sunt in amore et fide, et externa faciunt et loquuntur ex illis; at opera mala, si interna non sunt in amore et fide, et externa faciunt et loquuntur ex illis. Si externa faciunt et loquuntur sicut ex amore et fide, sunt illa opera vel hypocritica vel meritoria. Possunt decem facere similia opera in externis, sed usque dissimilia sunt, quia interna ex quibus externa procedunt, dissimilia sunt. Quis non videt quod sit internum et externum, et quod illa duo unum faciant; nam quis non videt quod intellectus et voluntas sint internum hominis, ac loquela et actio sint externum ejus; quis enim loqui et facere potest absque intellectu et voluntate: et quia quisque hoc videt, etiam videre potest, quod opera sint externum et internum simul; et quia externum trahit suam essentiam, animam et vitam ab interno suo, ut supra dictum est, sequitur quod externum tale sit quale est internum ejus, consequenter quod "opera quae sequuntur cum illis" sint sicut amaverunt et crediderunt, et inde fecerunt et locuti sunt. Quod bona opera sint charitas et fides, videatur supra (n. 73, 76, 94, 141); et quod internum hominis seu internus homo non sit intelligere absque velle, sed quod sit velle et inde intelligere, consequenter quod non sit credere absque amare, sed quod sit amare et inde credere; et quod facere illa sit externum hominis seu externus homo, videatur etiam supra (n. 510{1}). Ex his constare potest, quod per "opera quae sequuntur cum illis" significetur sicut amaverunt et crediderunt, et inde fecerunt et locuti sunt. Similia per "opera" significantur in sequentibus locis:

In die judicii Deus "reddet unicuique secundum Opera ejus "(Rom. ii. 6);

"Omnes nos manifestabimur coram tribunali Christi, ut reportet quilibet ea quae per corpus fecit, sive bonum sive malum" (2 Corinth. v. 10); "Venturus est Filius Hominis in gloria Patris Sui, et tunc reddet unicuique secundum Opera ejus" (Matth. xvi. 27{2});

"Exibunt qui bona fecerunt in resurrectionem vitae, qui vero mala fecerunt in resurrectionem judicii" (Joh. v. 29);

"Judicati sunt juxta ea quae scripta sunt in libris,{3} omnes secundum Opera illorum" (Apoc. xx. 12, 13):

"Ecce venio cito et merces Mea Mecum, ut dem unicuique secundum Opus ejus" (Apoc. xxii. 12):

"Ego dabo unicuique vestrum secundum Opera sua" (Apoc. ii. 23);

"Novi Opera tua" (Apoc. ii. 1, 2, 4, 9,{4} 13, 19,{5} 26; cap. iii. 1, 2, 3, 7, 8, 14, 15, 19);

"Retribuam illis juxta Opus suum, et juxta Factum manuum illorum" (Jerem. xxv. 14);

Jehovah "juxta Vias nostras et juxta Opera nostra facit nobiscum" (Sach. i. 6). (Et multis aliis in locis.) @1 510 pro "626"$ @2 27 pro "17"$ @3 libris pro "Libro"$ @4 9 pro "8"$ @5 19 pro "16"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church