640. "Imo dicit Spiritus, ut requiescant ex laboribus suis," significat quod Divinum Verum Verbi doceat, quod qui affligunt animam et crucifigunt carnem propterea, habituri sint pacem in Domino.--"Imo dicit Spiritus," significat quod Divinum Verbi doceat (n. 87, 104): "ut requiescant" significatur quod pacem habituri sint in Domino; per pacem intelligitur requies animae ex non infestatione a malis et falsis, ita ab Inferno, ut prius; per "labores" intelliguntur labores animae, quae sunt affligere et crucifigere carnem suam et tentari; inde per "requiescent ex laboribus suis," significatur quod qui affligunt animam et crucifigunt carnem in mundo propter Dominum et vitam aeternam, pacem habituri sint in Domino; dicit enim Dominus, "In Me pacem habeatis; in Mundo afflictionem habetis" (Joh. xvi. 33):
"Pacem relinquo vobis, Pacem Meam do vobis, non sicut mundus dat Ego do vobis" (Joh. xiv. 27). Talis afflictio per "laborem" intelligitur in his locis:
"Per Laborem animae Suae videbit, et saturabitur, et justificabit multos" (Esaj. liii. 11);
"Jehovah vidit afflictionem nostram, et Laborem nostrum, et oppressionem nostram" (Deutr. xxvi. 7);
"Non Laborabunt in vanum, et non generabunt in terrorem" (Esaj. lxv. 23);
"Novi Laborem tuum et patientiam tuam; sed portasti, patientiam habes, et propter Nomen Meum Laborasti" (Apoc. ii. 2, 3).