639. (Vers. 13.) "Et audivi vocem e Caelo dicentem mihi, Scribe, Beati mortui in Domino morientes a nunc," significat praedictionem a Domino de statu illorum post mortem qui e Nova Ecclesia Ipsius erunt, quae est, quod illis qui tentationes patiuntur propter fidem in Dominum et vitam secundum praecepta Ipsius, vita et felicitas aeterna sit.--Per "audire vocem e Caelo dicentem" significatur praedictio a Domino; quod sit de statu illorum post mortem qui e Nova Ecclesia Ipsius erunt, est quia de illo statu in hoc versu agitur; per "morientes a nunc" significatur status eorum post mortem; "scribe," significat ut sit in recordationem posteritati (n. 39, 63); per "beatos" significantur illi quibus vita et felicitas aeterna est, quoniam hi beati sunt; per "mortuos" significantur qui afflixerunt animam suam, crucifixerunt carnem suam, et tentationes passi sunt; quod hi intelligantur hic per "mortuos" videbitur infra; quod illis vita et felicitas aeterna sit, qui tentationes passi sunt propter fidem in Dominum et propter vitam secundum praecepta Ipsius, patet a mox antecedentibus, ubi dicitur, "Hic{1} patientia sanctorum, hic custodientes mandata Dei et fidem Jesu," per quae significatur quod homo Novae Ecclesiae per tentationes exploretur qualis est quoad vitam secundum praecepta, et quoad fidem in Dominum (videatur mox supra n. 638); et ex sequentibus, et "requiescent ex laboribus suis," per quae significatur quod pacem habituri sint in Domino, qui tentati sunt (de quibus mox infra n. 640{2}); per "tentationes" hic intelliguntur tentationes spirituales, quae existunt apud illos qui fidem in Dominum habent et vivunt secundum praecepta Ipsius, dum malos spiritus apud se, qui unum agunt cum concupiscentiis eorum, abigunt. Tentationes illae significantur per "crucem" in his locis:
"Quisquis non suscipit crucem suam, et sequitur post Me, non est Me dignus" (Matth. x. 38);
"Jesus dixit, Si quis vult post Me venire, abneget se ipsum, tollat crucem suam, et sequatur Me" (Matth. xvi. 24; Luc. ix. 23-25; cap. xiv. 26, 27);
tum per "crucifixionem carnis" apud Paulum:
"Qui Christi sunt, carnem crucifigunt cum passionibus et concupiscentiis" (Gal. v. 24). Quod per "mortuos" significentur qui afflixerunt animam suam, crucifixerunt carnem suam, et tentationes passi sunt, est quia per illa mortificaverunt vitam priorem, et inde sicut mortui facti sunt coram mundo; nam dixit Dominus, "Nisi granum tritici in terram cadens Moriatur, id solum manet; si vero Moriatur, multum fructum fert" (Joh. xii. 24). Nec alii per "mortuos" intelliguntur apud Johannem:
Jesus dixit, "Sicut Pater suscitat Mortuos et vivificat, ita Filius quos vult vivificat" (v. 21):
Apud eundem, Jesus dixit quod "Veniet hora, quando Mortui audient vocem Filii Dei, et vivent" (v. 25);
et quoque per Resurrectionem Mortuorum (Luc. xiv.{3} 14; Apoc. xx.{4} 5, 12, 13; et alibi), (videatur supra, n. 106;) et apud Davidem:
"Pretiosa in oculis Jehovae Mors Sanctorum Ipsius" (Psalm. cxvi. 15). Jesus etiam dixit, "Quisquis perdiderit animam suam propter Me, inveniet eam" (Matth. x. 39; cap. xvi. 25; Luc. ix. 24, 25; cap. xvii. 33; Joh. xii. 25). @1 Hic pro "Haec"$ @2 640 pro "641"$ @3 xiv. pro "iv."$ @4 xx. pro "xix."$