Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 636

Previous Number Next Number See English 

636. "Et cruciabitur igne et sulphure coram sanctis Angelis et Agno," (Vers. 11.) "et fumus cruciatus eorum ascendet in saecula saeculorum," significat amorem sui et mundi et cupiditates inde, et ex his fastum propriae intelligentiae; ac cruciatum in Inferno ex illis.--Per "ignem" significatur amor sui et mundi (n. 494); per "sulphur" significantur cupiditates ex binis illis amoribus (n. 452); et quia omnis cruciatus in Inferno est ex illis tribus, ideo dicitur, "Cruciabitur igne et sulphure, et fumus cruciatus illorum ascendet in saecula saeculorum." Dicitur "coram Angelis et Agno," quia amores illi sunt contra Divina Vera et contra Dominum Qui est Verbum; per "Angelos" enim significantur Divina Vera, quia sunt recipientes (n. 170); et per "Agnum" significatur Dominus quoad Divinum Humanum et simul quoad Verbum (n. 595): quod cruciatus in Inferno sint ex supradictis amoribus, et quod in illis sint qui in Fide separata a Charitate, videatur supra (n. 421, 502, 591{1}). @1 591 pro "597"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church