637. "Et non habebunt requiem diu et noctu adorantes Bestiam et imaginem ejus, et si quis acceperit characterem nominis ejus," significat statum perpetuum in injucundis apud illos qui agnoscunt illam fidem et recipiunt doctrinam ejus, confirmant illam, et vivunt secundum illam.--Per "non habere requiem diu et noctu" significatur status illorum perpetuus in injucundis post mortem, quia mox prius dicitur de cruciatu illorum: per "diu et noctu" significatur omni tempore, et in spirituali Sensu in omni statu, ita perpetuo, nam "dies" et "nox" in eo Sensu significant status vitae (n. 101, 476). Quod per "adorare Bestiam et imaginem ejus, et accipere characterem nominis ejus" significetur agnoscere illam fidem, recipere doctrinam ejus, confirmare illam apud se, et vivere secundum illam, videatur supra (n. 634), ubi similia dicuntur.