Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 625

Previous Number Next Number See English 

625. "Immaculati enim sunt coram Throno Dei," significat quia sunt in veris ex bono a Domino. - Per "immaculatos" significantur qui non in falsis sunt, proinde qui in veris; "maculae" enim significant falsa, proprie falsa ex malo; per "Thronum Dei" significatur Dominus et Caelum (n. 14, 233); et quia omnes qui in bono sunt a Domino, apparent sicut in veris sint, ideo per quod "immaculati sint coram Throno Dei" significatur quod in veris sint ex bono a Domino. Omnes enim qui ducuntur a Domino, tenentur in bono ab Ipso, et ex bono illo non procedit nisi verum; et si falsum, est falsum apparens, et hoc spectatur a Domino simile vero, solum per modificationem lucis Caeli in alio colore; bonum enim, quod intus in illo est, id ita qualificat: datur enim falsum ex malo, et quoque falsum ex bono; utrumque potest apparere in externa forma simile, sed usque prorsus dissimilia sunt, quia id quod intus est, facit essentiam, et producit quale ejus. Quoniam per "maculas" significantur falsa, ideo Prohibitum fuit, ne aliquis ex semine Aharonis, in quo esset Macula, accederet ad Altare, ac intraret intra Velum (Levit. xxi. 17-23) per quod significabatur, quod immaculati essent: et quoque Prohibitum fuit, ne aliquod sacrificium ex bobus, vitulis, ovibus, capris, agnis, in quibus esset Macula, fieret (Levit. xxii. 15);

maculae etiam ibi recensentur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church