Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 626

Previous Number Next Number See English 

626. (Vers. 6.) "Et vidi alium Angelum volantem in medio Caeli, habentem Evangelium aeternum evangelizare habitantibus super terra," significat annuntiationem Adventus Domini, et Novae Ecclesiae descensurae e Caelo ab Ipso. - Per "Angelum" in supremo Sensu intelligitur Dominus, et inde quoque Caelum (n. 5, 344, 465); per "alium Angelum" significatur nunc novum a Domino; per "volare in medio Caeli" significatur despicere, perspicere et prospicere (n. 415), hic novum a Domino e Caelo in Ecclesia per "Evangelium aeternum" significatur annuntiatio Adventus Domini et Regni Ipsius (n. 478, 553); per "habitantes super terra" significantur homines Ecclesiae, ad quos fiet annuntiatio: quod etiam sit annuntiare quod Nova Ecclesia nunc sit descensura e Caelo ab Ipso, est quia adventus Domini involvit duo, Ultimum Judicium et post illud Novam Ecclesiam. De Ultimo Judicio agitur, cap. xix., xx.; et de Nova Ecclesia, quae est Nova Hierosolyma, cap. xxi., xxii. Quod per "Evangelium" et "evangelizare" significetur annuntiatio de Adventu Domini et Regni Ipsius, constat manifeste ex locis n. 478 adductis, quae ibi videantur.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church