624. (Vers. 5.) "Et in ore illorum non est inventus dolus," significat quod non ex astu et proposito loquantur et persuadeant falsum et malum. - Per "os" significatur loquela, praedicatio et doctrina (n. 452{1}); et per "dolum" significatur persuasio mali per falsum, proprie ex astu et proposito; qui enim persuadet aliquid ex astu seu dolo, ille etiam persuadet ex proposito; nam astus seu dolus proponit sibi, recondit et facit, cum datur copia. Per "mendacium" in Verbo significatur falsum et falsiloquium; per "dolum" significatur utrumque ex proposito; hoc et illud in sequentibus locis:
Jesus dixit de Nathanaele, "Ecce vere Israelita, in quo Dolus non est" (Joh. i. 47{2});
"Reliquiae Israelis non loquentur Mendacium, neque invenietur in ore illorum Lingua doli" (Zeph. iii. 13);
"Non violentiam fecit, nec Dolus in ore Ipsius" (Esaj. liii 9);
"Divites impleti sunt violentia, et habitatores loquuntur Mendacium, et quoad linguam Dolus in ore illorum" (Mich. vi. 12);
"Perdes loquentes Mendacium, virum sanguinum et Doli abominabitur Jehovah" (Psalm. v. 7 (B.A. 6));
"Jehovah libera animam meam a labio Mendacii, a lingua Doli (Psalm. cxx. 2, 3);
"Docuerunt linguam suam loqui Mendacium, habitare tuum in medio Doli ob Dolum renuerunt cognoscere Me" (Jerem. ix. 5, (6));
"Circumdederunt Me Mendacio Ephraim, et Dolo domus Israelis" (Hosch. xii. 1 (B.A. xi. 12));
"Si Propositum habuerit quis occidendi socium Dolo, a cum Altari Meo abstrahes eum, et morietur" (Exod. xxi. 14);
"Maledictus faciens opus Jehovae Dolo" (Jerem. xlviii. 10). (Praeter alibi, ut Jerem. v. 26, 27; cap. viii. 5; cap. xiv. 14; cap. xxiii. 26; Hosch. vii. 16; Zeph. i. 9; Psalm. xvii. 1; Psalm. xxiv. 4; Psalm. xxxv. 20, 21; Psalm. xxxvi. 4 (B. A. 3); Psalm. i. 19; Psalm. lii. 4, 6 (B. A. 2, 4); Psalm. lxxii. 14; Psalm. cix. 2; Psalm. cxix. 118; Hiob xiii. 7; cap. xxvii. 4.) Dolosi in Verbo significantur per "serpentes" venenatos, ut per "crocodilos" et "viperas," ac dolus significatur per "venenum" illorum. @1 452 pro "453"$ @2 47 pro "48"$