623. "Primitiae Deo et Agno," significat initiamentum Caeli Christiani agnoscentis Deum unum in quo Trinitas, et Dominum esse illum. - Per "primitias" intelligitur quod primum nascitur, tum quod primum colligitur, ita initiamentum, hic Novi Caeli ex Christianis; per "Deum et Agnum" intelligitur hic, ut supra, Dominus quoad Ipsum Divinum a Quo, et quoad Divinum Humanum, tum quoad Divinum Procedens, ita Deus unus in Quo Trinitas. Hic dicetur aliquid de Primitiis. In Ecclesia Israelitica mandatum est, ut Primitiae frugum, omnis frumenti, olei et musti, fructuum arboris tum velleris, darentur Jehovae ut sanctae, et a Jehovah datae Aharoni, et post eum Sacerdoti Magno (Exod. xxii. 28{1} (B.A. 29); cap. xxiii. 19{2}; Num. xiii. 20; cap. xv. 17-21{3}; cap. xviii. 8-20; Deutr. xviii. 4{4}; cap. xxvi. 1, seq.):
tum, quod Celebrarent Festum Primitiarum messis et panis (Exod. xxiii. 14-16, 19, 26; Levis. xxiii. 9-15, 20-25; Num. xxviii. 26 ad fin.). Causa erat, quia "primitiae significabant id quod primum nascitur, et postea succrescit, sicut infans in hominem, et surculus in arborem; et inde significabant omne sequens usque dum fit completum, nam omne sequens in Primo est, sicut homo in infante, et arbor in surculo; et quia hoc Primum existit ante successiones, similiter in Caelo et in Ecclesia, ideo "primitiae" sanctae fuerunt Domino, et "festum primitiarum" celebratum est. Similia per "primitias" significantur Jerem. xxiv. 1, 2; Ezech. xx. 40; Mich. vii.{5} 1; Deutr. xxxiii. 15, 21. @1 28 pro "18"$ @2 19 pro "10"$ @3 21 pro "22"$ @4 4 pro "14"$ @5 vii. pro "vi."$