Apocalypse Revealed (Coulsons) n. 19

Previous Number Next Number See English 

19. "Amante nos et lavante nos a peccatis nostris, (in sanguine Suo)" significat qui ex amore et misericordia reformat et regenerat homines per Sua Divina Vera ex Verbo. -Quod "lavare nos a peccatis," sit purificare a malis, ita reformare et regenerare, patet; nam regeneratio est lavatio spiritualis: quod autem per "sanguinem Suum" non intelligatur passio crucis, ut a multis creditur, sed Divinum Verum procedens ab Ipso, constare potest a multis locis in Verbo, quae omnia hic adducere nimis prolixum foret; adducentur infra (n. 379, 684{1}); interea videantur quae de significatione Sanguinis et Carnis Domini in Sancta Caena, in Nova Hierosolyma et Doctrina ejus Caelesti, Londini Anno 1758 edita (n. 210-222), dicta et demonstrata sunt; et de Lavatione Spirituali, quae est regeneratio (n. 202-209 ibi). @1 684 pro "654"$


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church