20. (Vers. 6.) "Et facit nos Reges et Sacerdotes," significat Qui dat ut illi qui nati sunt ab Ipso, hoc est, regenerati, in sapientia ex Divinis veris et in amore ex Divinis bonis sint. -Notum est quod Dominus in Verbo dicatur "Rex" et quoque "Sacerdos;" "Rex" dicitur ex Divina Sapientia, et "Sacerdos" ex Divino Amore; quare illi, qui a Domino in sapientia sunt, vocantur "filii Regis," tum "Reges," et qui ab Ipso in amore Sunt, vocantur "Ministri" et "Sacerdotes;" est enim Sapientia et amor apud illos non ab illis, ita non est illorum, sed Domini; inde est quod illi intelligantur per "reges" et per "sacerdotes" in Verbo; non quod illi sint, sed quod Dominus in illis sit, et faciat ut ita nominentur. Vocantur etiam "nati ab Ipso," "filii regni," "filii Patris," et "haeredes;" "Nati ab Ipso" (Joh. i. 12, 13); hoc est, e novo nati seu regenerati (Joh. iii. 1, seq.); "Filii regni" (Matth. viii. 12; cap. xiii. 38); "Filii Patris in Caelo" (Matth. v{1}. 45); `Haeredes" (Psalm. cxxvii. 3; 1 Sam. ii. 8; Matth. xxv. 34); et quia haeredes, filii regni, ac nati a Domino ut Patre dicuntur, ideo vocantur "Reges et Sacerdotes;" tum etiam dicitur, quod Sessuri cum Domino in Throno Ipsius (Apoc. iii. 21). Sunt duo Regna, in quae universum Caelum distinctum est, Regnum Spirituale et Regnum Caeleste. Regnum Spirituale est quod vocatur Regium Domini; et quia omnes qui ibi sunt, in Sapientia ex veris sunt, ideo intelliguntur per "Reges," quos faciet Dominus homines qui in sapientia ab Ipso sunt; et Regnum Caeleste est quod vocatur Sacerdotium Domini, et quia omnes qui ibi sunt, in amore ex bonis sunt, ideo illi intelliguntur per "Sacerdotes," quos faciet Dominus homines qui in amore ab Ipso sunt; similiter in duo Regna distinguitur Ecclesia Domini in terris; de duobus illis Regnis, videatur in Opere de Caelo et Inferno, Londini Anno 1758 edito (n. 24, 226). Qui non scit significationem spiritualem "Regum" et "Sacerdotum," hallucinari potest in multis quae apud Prophetas et in Apocalypsi de illis memorantur; ut in his apud Prophetas: "Aedificabunt filii alienigenae muros tuos, et Reges eorum ministrabunt tibi: suges lac gentium, imo ubera Regum suges; ut scias quod Ego Jehovah Salvator tuus et Redemptor tuus" (Esaj. lx. 10, 16); "Erunt Reges nutritii tui, et Principes eorum lactatrices tuae" (Esaj.xlix. 23); (et alibi: ut Genes. xlix. 20; Psalm. ii. 10; Esaj. xiv. 9; cap. xxiv. 21 ; cap. lii{2}. 15; Jerem. ii. 26; cap. iv. 9; cap. xlix. 3{3}; Thren. ii. 6, 9; Ezech. vii. 26, 27; Hosch. iii. 4; Zeph. i. 8;) per "Reges" ibi non intelliguntur Reges, sed illi qui in Divinis veris a Domino sunt, et abstracte Divina Vera, ex quibus sapientia. Per "Regem Meridiei" et per "Regem Septentrionis," qui inter se bellum gesserunt (Dan. xi. 1, seq.), nec intelliguntur Reges; sed per "Regem Meridiei" illi qui in veris sunt, et per "Regem Septentrionis" illi qui in falsis. Similiter in Apocalypsi, ubi multoties nominantur Reges, ut in his locis:
"Sextus Angelus effudit phialam super fluvium magnum Euphratem, et exsiccata est aqua ejus, ut pararetur via Regum ab ortu solis" (xvi. 12);
"Cum Meretrice magna sedente super aquis multis scortati sunt Reges terrae" (xvii. 2);
"De vino irae scortationis Babylonis biberunt omnes gentes, et Reges terrae cum illa scortati sunt" (xviii. 3);
"Et vidi Bestiam et Reges terrae, et Exercitus eorum congregatos facere bellum cum Sedente super Equo albo" (xix. 19);
"Et gentes quae servatae sunt, in lumine Ipsius ambulabunt, et Reges terrae afferent gloriam suam et honorem suum in Novam Hierosolymam" (xxi. 24);
(et alibi: ut cap. xvi. 14; cap. xvii. 2, 9-14 cap. xviii. 9, 10:) per "Reges" ibi intelliguntur illi qui in veris sunt, ac in opposito sensu qui in falsis, et abstracte vera aut falsa; per "scortationem Babylonis cum Regibus terrae" intelligitur falsificatio veri Ecclesiae; quod Babylon, seu Mulier quae sedit super Bestia Coccinea, non scortata sit cum Regibus, sed quod falsificaverit vera Verbi, constat. Ex his patet, quod per "Reges," quos Dominus facturus est illos, qui ab Ipso sapiunt, non intelligatur quod futuri sint Reges, sed quod sapientes; quod ita sit, etiam ratio illustrata videt. Similiter in sequentibus:
"Fecisti nos Deo nostro Reges et Sacerdotes, ut regnemus super terra" (Apoc. v. 10). Quod Dominus per "Regem" intellexerit Veritatem, patet ab Ipsius verbis ad Pilatum:
"Dixit Ipsi Pilatus, Nonne ergo Rex es Tu; respondit Jesus, Tu dixisti, quia Rex sum Ego; Ego in hoc natus sum, et in hoc veni in mundum, ut testimonium dem Veritati; omnis qui est ex Veritate, audit vocem Meam; dixit Illi Pilatus, Quid Veritas" (Joh. xv. 37, 38);
"testimonium ferre Veritati," est quod Ipse Veritas sit; et quia ex illa Se vocabat "Regem," dixit Pilatus, "Quid est Veritas," hoc est, num Veritas sit Rex. Quod "Sacerdotes" significent illos qui in bono amoris sunt, et abstracte bona amoris, videbitur in sequentibus. @1 v. pro "iv."$ @2 lii. pro "li."$ @3 3 pro "8"$