18. "Et Ipse Princeps regum terrae," significat ex Quo omne verum ex bono in Ecclesia. -Hoc sequitur ex antecedentibus, quia per Testem fidelem significatur Dominus quoad Divinum Verum, et per Primogenitum Ipse quoad Divinum Bonum, ita per "Principem (regum) terrae," significatur ab Ipso omne Verum ex Bono in Ecclesia; quod hoc per "Principem regum terrae" significetur, est quia per "Reges" in Sensu spirituali Verbi intelliguntur qui in veris ex bono sunt, et abstracte vera ex bono, et per "terram" intelligitur Ecclesia: quod illi ac illa per "reges" et "terram" significentur, videatur infra (n. 20, et n. 285).