17. Ipse Primogenitus ex mortuis," significat et quod est ipsum Divinum Bonum. - Quid "Primogenitus ex mortuis," nondum aliquis scit; et quid significat, a Veteribus disceptatum fuit; notum illis fuit, quod per "Primogenitum significetur Primum et Primarium ex quo omne Ecclesiae; et a multis creditum est, quod esset verum doctrina et fide, sed a paucis, quod esset verum actu et opere, quod est bonum vitae; quod hoc sit primum et primarium Ecclesiae, et inde in proprio sensu intelligatur per "Primogenitum," videbitur: sed primum dicetur de opinione illorum qui crediderunt, quod verum doctrina et fide sit primum et primarium Ecclesiae, ita primogenitum; crediderunt illud, quia id primum discitur, et quia Ecclesia sit Ecclesia per verum, sed usque non prius quam dum verum sit vitae; prius est modo in intellectus cogitatione et memoria, et non in voluntatis actu, ac verum quod non est verum actu seu opere, non vivit; est modo sicut arbor luxurians ramis et foliis absque fructu; estque sicut scientia absque applicatione ad usum; et est sicut fundamentum super quo exstruitur domus, in quo habitandum est; haec sunt prima tempore, sed non sunt prima fine, et prima fine sunt primaria; nam primum fine est habitatio in domo, et primum tempore est fundamentum; primum etiam fine est usus, et primum tempore est scientia; pariter primum fine, dum plantatur arbor, est fructus, sed primum tempore sunt rami et folia. Simile est cum intellectu, qui primum apud hominem formatur, sed ob finem. ut homo id quod intellectu videt, faciat; alioquin est intellectus sicut praedicator, qui bene docet, sed male vivit. Praeterea omne Verum seminatur in Interno homine, et radicatur in Externo; quare nisi Verum seminatum radicatur in Externo homine, quod fit per agere, fit sicut arbor posita non in humo, sed supra illam, quae aspirante aestu solis illico marcescit: hanc radicem homo secum fert post mortem, qui veritates fecerat; non autem homo qui sola fide illas cognoverat et agnoverat. Nunc quia multi ex veteribus id quod primum tempore est, fecerunt primum fine, quod est primarium, ideo dixerunt, quod Primogenitum significaret verum doctrina et fide in Ecclesia, nescientes quod hoc apparenter primogenitum sit, non autem actualiter. Sed omnes illi qui fecerunt Verum doctrina et fide primarium damnati sunt, quia nihil facti seu operis, seu nihil vitae, isti Vero inest; ideo Cainus, qui fuit Primogenitus Adami et Evae, damnatus est; quod per illum significetur Verum doctrina et fide, videatur in Sapientia Angelica de Divina Providentia (n. 242). Ideo etiam Ruben, qui erat Primogenitus Jacobi, a Patre damnatus est (Genes. xlix. 3, 4);
Ac primogenitura ei adempta est (1 Chron. v. 1);
quod per Rubenem in Sensu spirituali intelligatur Verum doctrina et fide, in sequentibus videbitur. Per "Primogenita Aegypti," quae omnia percussa sunt, quia damnata, nec aliud in Sensu spirituali intelligitur, quam Verum doctrina et fide separatum a bono vitae, quod Verum in se mortuum est. Per "Hircos" apud Danielem et Matthaeum, nec alii intelliguntur, quam qui in fide separata a vita sunt, de quibus in Doctrina Novae Hierosolymae de Fide (n. 61-68). Quod illi qui in fide separata a vita fuerunt, circa Ultimum Judicium rejecti sint et damnati, videatur in Continuatione de Ultimo Judicio (n. 16, seq.). Ex his paucis constare potest, quod Verum doctrina et fide non sit primogenitum Ecclesiae, sed Verum actu seu opere, quod est bonum vitae; nam non prius Ecclesia est apud hominem quam dum verum fit vitae, et cum verum fit vitae tunc id est bonum; intellectus enim cogitatio et memoria non influit in voluntatem, et per voluntatem in actum, sed voluntas influit in intellectus cogitationem et memoriam, et facit; et quod ex voluntate per intellectum procedit, hoc ex affectione quae est amoris per cogitationem quae est intellectus procedit, et id omne vocatur bonum, ac intrat vitam; quare dicit Dominus, quod Qui facit veritatem, in Deo faciat (Joh. iii. 21). Quoniam Johannes repraesentabat Bonum vitae, ac Petrus Verum fidei (videatur supra, n. 5), ideo Johannes cubuit ad pectus Domini, et Secutus est Jesum, non autem Petrus (Joh. xxi. 18-23);
Dixit etiam Dominus de Johanne, quod Mansurus sit usque dum venit (vers. 22, 23), ita ad hodiernum diem, qui est Adventus Domini; quare etiam a Domino nunc docetur bonum vitae pro illis qui e nova Ipsius Ecclesia, quae est nova Hierosolyma, erunt. In summa, "Primogenitum" est, quod Verum ex Bono primum producit, ita quod Intellectus ex Voluntate; quia Verum est Intellectus et Bonum est Voluntatis: hoc Primum, quia est sicut semen, ex quo reliqua procedunt, est Primarium. Quoad Dominum, Ipse est Primogenitus ex Mortuis, quia Ipse etiam quoad Humanum Suum est Ipsum Verum unitum Divino Bono, ex Quo omnes homines, qui in se mortui sunt, vivunt. Simile intelligitur apud Davidem:
"Dabo Ipsum Primogenitum, altum Regibus terrae" (Psalm. lxxxix. 28 (B.A. 27));
hoc de Humano Domini. Inde est quod Israel dicatur Primogenitus (Exod. iv. 22, 23);
per "Israelem" intelligitur Verum actu, et per "Jacobum" Verum doctrina, et quia ex hoc solo non aliqua Ecclesia fit, ideo Jacob nominatus est Israel; in Supremo autem sensu per" Israelem" intelligitur Dominus. Propter hanc repraesentationem "Primogeniti," Sanctificabantur Jehovae omnes primogeniti et omnia primogenita (Exod. xiii. 2, 12 cap. xxii. 28, 29). Propter illam repraesentationem "Primogeniti," Assumebantur Levitae loco omnium Primogenitorum in Ecclesia Israelitica, et dicitur quod sic essent Jehovae (Num. iii. 12, 13, 40-46{1}; cap. xviii. 15-18);
per "Levim" enim significatur verum actu, quod est bonum vitae et ideo posteritati ejus datum est sacerdotium, de qua re in sequentibus. Propterea etiam, Primogenito dabatur duplum haereditatis, et vocabatur "Principium roboris" (Deutr. xxi. 15-17). Quod "Primogenitum" significet primarium Ecclesiae, est quia in Verbo per Nativitates naturales significantur Nativitates spirituales, et tunc quod primum illas; facit apud hominem, intelligitur per "Primogenitum" ejus; non enim prius Ecclesia est apud illum, quam dum Verum doctrinae in Interno homine conceptum in Externo nascitur. @1 40-46 pro "46 ad 46"$