880. "Urbs illa magna." Quod significet devastationem et destructionem quoad omnia doctrinae apud illos, constat ex significatione "cadere," cum de urbe, quod sit devastari et destrui (ut mox supra, n. 879); et ex significatione "urbis," quod sit doctrina cum omnibus ejus (de qua supra, n. 223): dicitur "urbs magna," quia significatur doctrina plena malis et inde falsis, nam "magnum" praedicatur de bono, et in opposito sensu de malo (videatur n. 336 [a], 337). Quod "Ceciderit Babylon, urbs illa magna," significat quod apud illos, qui per "Babylonem" intelliguntur, devastata sint omnia bona et vera, tum quod illi tempore ultimi judicii prorsus destruendi sint; quod etiam destructi sint, et quod urbs illorum magna, quae ad meridiem et quae ad septentrionem sitae sunt, prorsus eversae fuerint, et illi qui ibi, in inferna conjecti, constat ex illis quae in opusculo De Ultimo Judicio, et ibi de Babylonia, memorata sunt:
[2] inde constat, quod per "Cecidit, Cecidit Babylon urbs illa magna," intelligantur duo, nempe devastatio ecclesiae illorum quoad omnia bona et vera in mundo, tum etiam interitus illorum tempore ultimi judicii. Creditur quod per destructionem Babyloniae intelligatur destructio illius religionis in mundo; at non intelligitur destructio ejus in mundo, sed intelligitur devastatio ejus ibi quoad omnia bona et vera caeli et ecclesiae, ita destructio illorum qui Divinam potestatem Domini in se transtulerunt, et illam ex amore sui exercuerunt quoad animas, proinde quoad vitam aeternam; nam religio illa usque permansura est apud illos qui in eo amore perstant, et ex illo agunt: et quia illa destructio intelligitur, quae est devastatio ecclesiae, ideo etiam intelligitur destructio illorum, post vitam in mundo in particulari et in communi; in particulari damnatio omnium ex illis qui tales ex illa religione fuerunt, et in communi destructio omnium qui tales fuerunt, per ultimum judicium.