881. "Quia ex vino irae scortationis suae potavit omnes gentes." Quod significat adulterationem omnium boni caeli et ecclesiae per dira falsa mali, constat ex significatione "vini," quod sit verum ex bono, et in opposito sensu falsum ex malo (de qua supra, n. 376); ex significatione "irae," quod sit malum in omni complexu, et inde odium contra bonum et verum, ac cupiditas destruendi illa (de qua etiam supra, n. 693, 754); ex significatione "scortationis," quod sit falsificatio veri (de qua etiam supra, n. 141, 161); et ex significatione "potare omnes gentes," quod sit adulterare bona, "potare" enim significat imbuere, et "gentes" significant illos qui in bono amoris et vitae sunt, et abstracte a personis bona; (quod "bibere" et "potare" significet imbuere et appropriare, videatur supra, n. 617 [a,c-e]; et quod "gentes" significent illos qui in bono amoris et vitae sunt, et abstracte bona ecclesiae, n. 175, 331, 625;) quod per "potare omnes gentes" hic significetur adulterare bona Verbi et inde ecclesiae, est quia per "vinum irae scortationis" significatur falsificatio veri, et falsificatum verum adulterat bonum: sed quomodo falsificant omnia vera Verbi, et sic adulterant omnia bona ejus, dicetur in explicatione capitum xvi. et xvii., ubi de Babylone agitur. Ex his nunc constare potest quod per "ex vino irae scortationis suae potaverit omnes gentes" significetur adulteratio omnium boni caeli et ecclesiae per dira falsa mali. Falsa mali dicuntur, quia omnia falsa oriunda ex amore imperandi propter se et sui eminentiam sunt falsa mali, et secundum illum amorem dira.