Apocalypse Explained (Tansley) n. 879

Previous Number Next Number See English 

879. "Dicens, Cecidit, cecidit Babylon." Quod significet damnationem et destructionem illorum qui Divinam Domini potestatem in se transtulerunt, constat ex significatione "Cecidit, cecidit," quod sit quod damnati et prorsus destructi sint; et ex significatione "Babylonis," quod sint qui Divinam Domini potestatem in se transtulerunt. Dicitur, "Cecidit, cecidit," quia de Babylone ut urbe; sed cum per "Babylonem" intelliguntur illi qui Divinam Domini potestatem in se transtulerunt, et per "urbem magnam" omnia doctrinae illorum, tunc per "cadere" significatur destrui; sic vertitur "cadere" in destrui, secundum praedicationem subjecti. Quid "Babylon" in genere et in specie significat, infra (ad cap. xvii. et xviii.), ubi de Babylone et ejus destructione agitur, dicetur. Agitur in hoc versu de Babylone, et in quatuor sequentibus de bestia draconis, ac postea ad finem hujus capitis de devastatione ecclesiae in genere: causa quod de Babylone et de draconis bestia agatur, est quia in sequentibus de devastatione ecclesiae primum in genere, et postea in specie agitur, et demum de ultimo judicio.

[2] Sed de devastatione ecclesiae haec praemittenda sunt: Omnis ecclesia in principio suo est in amore faciendi bona, et in amore sciendi vera; at temporis tractu devastatur illa quoad bona et quoad vera, usque adeo ut amplius non sit aliquod bonum nec aliquod verum in ecclesia. Devastatur primum per amorem imperandi per sancta, et successive super animas hominum, et tandem super caelum, et super Ipsum Dominum; hoc in Apocalypsi describitur per "Babylonem," et per "meretricem sedentem super bestia coccinea": secundo devastatur per fidem separatam a charitate, ita a bonis vitae, et tandem per solam fidem, in qua nihil veri est; hoc in Apocalypsi describitur per "draconem" et per "binas ejus bestias." Illa duo sunt in quae primitiva ecclesiae, quae, ut dictum est, fuerunt amor faciendi bona et amor sciendi vera, desinunt; in quae cum desierunt, ecclesia devastata est: amor faciendi bona mutatur successive in amorem faciendi mala, quae vocant bona; et amor sciendi vera, in amorem sciendi falsa, quae vocant vera.

[3] Apud illos qui per "Babylonem" describuntur, omne bonum ecclesiae adulteratur, et inde quoque omne verum ejus, nam unum sequitur alterum; apud illos autem qui per "draconem" describuntur, falsificatur omne verum ecclesiae, et inde quoque omne bonum ejus, unum enim sequitur alterum: hoc fit apud Reformatos, qui solam fidem pro essentiali ecclesiae acceptarunt; illud apud Pontificios, qui dominium super sancta caeli essentiale ecclesiae fecerunt. Sed quomodo sola fides devastavit ecclesiam, supra ostensum est, ubi de "dracone" et de "binis ejus bestiis" actum est; at quomodo dominium super sancta caeli ecclesiam devastavit, infra, ad caput xvii. et xviii. dicetur. Ex his nunc constare potest, unde est quod in hoc versu dicatur de "Babylone," in quatuor sequentibus de "bestia draconis," et inde ad finem hujus capitis de devastatione ecclesiae in genere, ac postea (cap. xv. et xvi.) de devastatione ecclesiae in specie.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church