Apocalypse Explained (Tansley) n. 1165

Previous Number Next Number See English 

1165. [Vers. 16.] "Et dicentes, Vae, vae, urbs illa magna." --Quod significet lamentationem super doctrinam et super religiosum, constat ex illis quae supra (n. 1134), explicata sunt, ubi similia verba. "Vae, vae," significat lamentationem cum dicitur "Vae, urbs illa;" at significat maledictionem cum dicitur "Vae, urbi illi." (Continuatio.) Testetur rem adhuc experientia. Omnes qui in mundum spiritualem e terris veniunt, cognoscuntur quales sunt ex eo, num possint resistere malis sicut a se ipsis, vel num id non possint; illi qui possunt, salvantur, illi autem qui non possunt, non salvantur. Causa est, quia resistere malis non potest homo ex se, sed ex Domino; Dominus enim est qui malis apud hominem resistit, et facit ut homo sentiat et percipiat sicut id faciat ex se: qui itaque in mundo a noverunt Dominum, et quoque quod omne bonum et verum sit abso et nihil ab homine, et sic quod a Domino valeant contra mala, et non a semet, illi resistunt malis sicut a se: at qui illa in mundo non agnoverant, illi non possunt resistere malis sicut a se; sunt enim in malis, et ex amore in jucundo illorum, ac jucundo amoris resistere, est sibi, suae naturae, et suae vitae. Expertum est num possent, dum poenae inferni illis narratae sunt, immo dum visae, et quoque sentitae, sed usque in vanum; obfirmarunt animum, dicentes, Sit hoc et fiat hoc, modo sim in cordis mei delectamentis et gaudiis quamdiu hic sum; praesentia scio, futura non cogito, non mihi fit plus mali quam multis et multis aliis: sed illi post exactum tempus conjiciuntur in infernum, ubi coguntur a malis faciendis per poenas; at poenae non auferunt voluntatem, intentionem et inde cogitationem mali; auferunt modo actus. Ex his patet quod resistere malis non sit ab homine, sed a Domino apud illos qui agnoscunt Ipsum, et quod Dominus det ut appareat sicut fiat ab illis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church