Apocalypse Explained (Tansley) n. 1166

Previous Number Next Number See English 

1166. "Circumamicta bysso et purpura et coccino." --Quod significet apparentiam in externis sicut foret ex caelesti et spirituali vero et bono, constat ex significatione "byssi," quod sit verum ex origine caelesti (de qua [supra], n. 1143); ex significatione "purpurae," quod sit bonum ex origine caelesti (de qua, n. 1042); ex significatione "coccini," quod sit bonum ex origine spirituali (de qua, n. 1144); et ex significatione "circumamiciri illis," quod sit apparentia in externis; inde patet quod per "circumamictam bysso, et purpura et coccino," significetur apparentia in externis sicut foret ex caelesti et spirituali vero et bono, cum tamen illa spectata interius sunt mala et falsa ex origine infernali. Quid caeleste et quid spirituale, prius aliquoties dictum est.

[2] (Continuatio.) Quod solus Dominus resistat malis apud hominem, et non per aliquos angelos caeli, est quia resistere malis apud hominem est Divinae omnipotentiae, Divinae omniscientiae, et Divinae providentiae. Est Divinae omnipotentiae, quia resistere uni malo est resistere multis, et quoque est resistere infernis; quodvis enim malum conjunctum est cum malis innumerabilibus; cohaerent sicut inferna inter se; nam sicut mala ita inferna, et sicut inferna ita mala, unum faciunt, ac resistere infernis ita conjunctis nemo potest, nisi solus Dominus. Est Divinae omniscentiae, quia solus Dominus novit qualis est homo, et quaenam ejus mala sunt, et in quo nexu cum reliquis malis sunt, ita quo ordine removenda sunt ut homo ab interiori seu radicitus sanetur. Est Divinae providentiae, ne aliquid contra leges ordinis fiat, tum, quod fit, conducat homini in aeternum; Divina enim providentia, Divina omniscientia et Divina omnipotentia, in singulis spectant aeternum.

[3] Ex his constare potest quod non aliquis angelus possit resistere malis apud hominem, sed solus Dominus. Dominus operatur illa apud hominem immediate a Se, et quoque mediate per caelum, sed usque ita ut nullus angelus sciat aliquid de eo; caelum enim in toto complexu est Dominus, quia est Divinum Ipsius procedens; quare dum per caelum operatur, est quoque ex Se; sed dicitur mediate, quia Divina operatio transfluit caelos, at usque nihil desumit ex cujusdam angeli proprio ibi, sed ex suo apud illos: apparentia est, sicut dum homo agit actionem, movet innumerabiles fibras motrices circum universum corpus sparsas, ad sistendum illam, de qua non aliqua fibra novit quicquam: tales etiam sunt angeli in Divino Corpore, quod vocatur caelum.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church