1164. "Flentes et lugentes." --Quod significet dolorem animae et cordis, constat ex significatione "flere," quod sit dolor animae; et ex significatione "lugere," quod sit dolor cordis: distinguitur dolor animae et dolor cordis, sicut distinguuntur verum et bonum, nam "anima" in Verbo dicitur de vero quod fidei est, et "cor" de bono quod amoris est; inde quoque in Verbo dicitur "ex anima et corde:" distinguuntur etiam sicut in homine intellectus et voluntas, et quoque sicut respiratio pulmonis et motus cordis: et quia in Verbo est conjugium sicut est veri et boni, aut sicut est fidei et amoris, aut sicut est intellectus et voluntatis, ideo simile est cum "flere et lugere," quod nempe "flere" sit ex dolore animae, ac "lugere" ex dolore cordis.
[2] (Continuatio.) Ut autem homo educatur ex inferno, ac inducatur in caelum a Domino, necessum est ut ipse homo resistat inferno, hoc esi, malis, sicut a se; si non resistit sicut a se, manet in inferno et infernum in illo, nec in aeternum separantur. Hoc quoque sequitur ex supradictis legibus Divinae providentiae, quae explicatae sunt. Quod ita sit, docebit etiam experientia. Removentur mala ab homine vel per poenas, vel per tentationes et inde aversationes, vel per affectiones veri et boni. Mala per poenas removentur apud non reformatos, per tentationes et inde aversationes apud reformandos, ac per affectiones veri et boni apud regeneratos. Experientia haec est: --Quando non reformatus seu malus subit poenas, quod fit in inferno, tenetur in illis usque dum percipitur quod ex se nolit illa; non prius liberatur: ita cogitur ille ex se removere mala; si non usque ad illam intentionem et voluntatem punitur, manet in suo malo; sed tamen non usque exstirpatur malum, quia non coegerat se ipsum; manet intus, et recurrit quando cessat timor. Mala per tentationes, quae non sunt poenae sed pugnae, removentur apud reformandos; hi non coguntur ad resistendum malis, sed semetipsos cogunt, et implorant Dominum, et sic liberantur a malis quibus restiterunt; hi postea desistunt ab illis, non per ullum timorem poenae, sed per aversationem mali; ipsa aversatio mali, est illis demum resistentia. Apud regeneratos autem non sunt aliquae tentationes seu pugnae, sed sunt affectiones veri et boni, quae mala e longinquo detinent ab illis; sunt enim prorsus separati ab inferno, unde mala, et sunt conjuncti Domino.
[3] Separari et removeri a malis non aliud est quam separari et removeri a societatibus infernalibus, Dominus potest omnes quotcunque vult separare et removere a societatibus infernalibus, ita a malis, et quoque potest illos transmittere in societates caelestes, ita in bona; sed hoc non perstat nisi quam per aliquot horas, mala post illas recurrunt; hoc etiam aliquoties factum vidi, et quoque quod malus esset malus sicut prius. In toto mundo spirituali non datur exemplum quod aliquis remotus sit a malis, quam per pugnam aut resistentiam sicut a se; (1)nec quod aliquis nisi a solo Domino.