Apocalypse Explained (Tansley) n. 1163

Previous Number Next Number See English 

1163. "E longinquo (1)steterunt propter timorem cruciatus ejus." --Quod significet dum in externis erant ex formidine poenarum infernalium, constat ex illis quae supra (n. 1113) explicata sunt, ubi similia verba. (Continuatio.) Homo in medio societatum infernalium est ex nativitate, ac se in illas dilatat prorsus sicut affectiones malas voluntatis dilatat. Affectiones malae voluntatis sunt omnes ex amoribus sui et mundi; causa est, quia illi amores vertunt omnia mentis deorsum et extrorsum, ita ad infernum quod infra est, et quod extra se est, et sic avertit illa a Domino, ita a caelo: etiam interiora omnium mentis humanae, et cum illis interiora omnium spiritus ejus, possunt verti deorsum et verti sursum; vertuntur deorsum quando homo se super omnia amat, et vertuntur sursum quando Dominum super omnia amat; est actualis versio; homo ex se vertit illa deorsum, et Dominus ex Se vertit illa sursum; amor regnans est qui vertit. Cogitationes non vertunt interiora mentis, nisi quantum, trahunt ex voluntate. Quod ita sit, nec homo novit, et tamen scire debet ut intelligat quomodo educitur ex inferno, ac inducitur in caelum a Domino.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church