Apocalypse Explained (Tansley) n. 1162

Previous Number Next Number See English 

1162. [Vers. 15.] "Mercatores horum, qui divites facti sunt ab illa." --Quod significet omnes illos qui ex religioso illo lucrati sunt opes et honores, et sic opulentiae et eminentiae bona, quae sunt fausta et magnifica, constat ex significatione "mercatorum," quod sint qui sibi comparant talia quae per "opes" in Verbo significantur, nam dicitur "mercatores horum;" (quod "mercatores" illos significent, videatur supra, 1138;) et ex significatione "divites fieri," quod sit lucrari illa, et lucrari per illa; hic intelliguntur bona eminentiae et opulentiae, quae per "pinguia et splendida" significantur, quae sunt fausta et magnifica externa separata ab internis, ita bona mundi (1)separata a bonis caeli; illi enim qui ex Babylonia sunt non sciunt quid internae faustitates sunt, quia non legunt Verbum, et spectant ad Dominum, sed modo sciunt quid externae sunt, quibus solis delectantur: faustitatum internarum non receptibiles sunt. Similia significantur per responsa illorum qui invitati sunt ad cenam magnam, Quorum unus dixit se emisse agrum, ad quem exiret, alter quod boves quos probacet, et tertius quod desponsaverit uxorem (Luc. xiv. 18-20);

per quae omnia intelliguntur bona mundi seu bona externa abstracta a bonis internis. Similia significantur per Domini verba apud Matthaeum, Quod ederent et biberent, contraherent matrimonium et nuptui darent, et non scirent donec veniret diluvium, et tolleret omnes (xxiv. 38, 39):

haec a Domino dicta sunt de ultimo judicio; ac per "edere et bibere, matrimonium contrahere, et dare nuptui," significantur similia quae hic per "pinguia et splendida," nempe faustitates et amoenitates externae, quae voluptates corporis et mundi vocantur, et non simul animae et caeli. Ex his patet quod per omnes merces, quae in hoc capite, enumeratae sunt, intelligantur bona et fausta externa et non simul interna, et quod ita per "mercatores, qui ex illis divites facti sunt," intelligantur qui in illis sunt.

[2] (Continuatio.) (viii.) Lex Octava Divinae Providentiae est, Quod Dominus continue abducat hominem a malis, quantum homo ex libero vult abduci; quod quantum a malis potest abduci, tantum a Domino ducatur ad bonum, ita ad caelum; et quantum homo a malis non potest abduci tantum a Domino non possit duci ad bonum, ita ad caelum: nam homo quantum a malis abductus est, tantum a Domino bonum facit quod bonum in se bonum est; at quantum a malis non abductus est, tantum a se bonum facit, quod bonum in se habet malum. --Homo per loquelas oris et per actiones corporis est in mundo naturali, at vero per cogitationes intellectus et per affectiones voluntatis est in mundo spirituali: per mundum spiritualem intelligitur et caelum et infernum, utrumque in innumerabiles societates secundum omnes varietates affectionum et inde cogitationum ordinatissime distinctum. In illarum medio est homo, ita alligatus ut ne quidem minimum possit cogitare nec velle, nisi una cum illis; ita una ut homo, si avelleretur ab illis, aut illae avellerentur ab homine, caderet mortuus, remanente solum vita in intimo, per quod est homo et non bestia, et per quod vivit in aeternum. Homo nescit quod in tali consortio indivulso quoad vitam sit; quod nesciat est quia non loquitur cum spiritibus; tamdiu non novit aliquid de illo statu. Ne autem hoc lateat in aeternum, en revelatum. Hoc praemittendum est, antequam haec Divinae providentiae lex potest intelligi.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church