1138. [Vers. 11.] "Et mercatores terrae flebunt et lugebunt super illa." --Quod significet luctum et dolorem illorum qui illa quae sunt religiosi istius sibi comparant, ut lucrentur honores et opes, constat ex significatione "mercatorum," quod sint qui cognitiones veri et boni ecclesiae sibi comparant, et in opposito sensu qui cognitiones mali et falsi; hic itaque qui illa quae sunt religiosi istius sibi comparant propter lucra, quae sunt tam honores quam opes; (quod talia per "mercatores" significentur, videatur [supra,] n. 840, 1104:) et ex significatione "flere et lugere," quod sit dolere et lamentari. Sunt quatuor genera hominum ex illo religioso, qui hic describuntur; nempe, qui vocantur "reges terrae," qui "mercatores terrae, qui mercatores mercium," et qui "gubernatores navium cum nautis:" de "regibus terrae" agitur vers. 9, 10; de "mercatoribus terrae," vers. 11-14; de "mercatoribus mercium," vers. 15, 16; de "gubernatoribus navium et nautis," vers. 17-19.
[2] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Ex his patet quod Dominus non possit hominem ad caelum ducere nisi quam per illas leges, tametsi Ipsi Divinus Amor est ex quo vult, et Divina Sapientia ex qua novit omnia, et Divina Potentia, quae est Omnipotentia, ex qua potest quod vult; nam dictae leges providentiae, sunt leges ordinis circa reformationem et regenerationem, ita circa salvationem hominis, contra quas Dominus agere non potest; quoniam agere contra illas, foret agere contra Sapientiam suam, et contra Amorem suum, ita contra Ipsum Se.
[3] Quod attinet Primam Legem, quae est, Quod homo ex sensu et perceptione non sciturus sit aliter quam quod vita sit in illo, sed quod usque agniturus sit quod bona et vera, quae amoris et fidei sunt, quae cogitat, vult, loquitur et facit, non sint ab illo, sed a Domino. Haec lex ponit Alteram, quae est, Quod homini liberum sit, et quod illud etiam appariturum sit sicut ejus, at tamen quod agniturus sit quod non sit ejus, sed Domini apud illum; haec lex sequitur a priore, quia liberum unum facit cum vita, nam absque libero non potest homo sentire et percipere quod vita sit sicut in illo; ex libero sentit id et percipit id: ex libero enim apparet homini omne quod vita agit sicut proprium et suum, nam liberum est potentia cogitandi, volendi, loquendi et faciendi a se, hic sicut a se; et praecipue voluntatis, nam dicit homo, Possum quod volo, ac volo quod possum; hoc est, sum in libero: quis etiam non potest cogitare ex libero, quod hoc bonum sit et hoc malum? tum quod hoc verum sit et hoc falsum? Quare liberum homini una cum vita ejus datum est, nec usquam aufertur ei; nam quantum aufertur aut diminuitur, tantum sentit et percipit homo quod non ille vivat, sed alius in se, et tantum aufertur et diminuitur jucundum omnium vitae ejus, fit enim servus.
[4] Quod homo non sciat aliter ex sensu et perceptione quam quod vita sit in illo, ita sicut sua, hoc non confirmatione alia opus habet quam ipsa experientia. Quis sentit et percipit aliter quam quod ex se cogitet cum cogitat, ex se velit cum vult, et quod ex se loquatur et agat cum loquitur et agit? Quod autem homo non aliter sciturus sit, est ex lege Divinae providentiae; quoniam absque illo sensu et absque illa perceptione non aliquid potest recipere ad se, appropriare sibi, et producere ex se; ita non foret recipiens vitae a Domino, et agens vitae a Domino; foret sicut automaton, aut sicut simulacrum stans absque intellectu et voluntate, remissis manibus, in exspectatione influxus, qui nec daretur: nam vita ex non receptione sicut ab homine et appropriatione non retineretur sed transflueret; inde fieret homo a vivo sicut mortuus, et ab anima rationali non rationalis, ita vel brutum vel stipes: foret enim absque jucundo vitae, quod nempe jucundum est cuivis ex receptione sicut a se, ex appropriatione, et ex productione sicut ex se, et tamen jucundum et vita unum agunt; tolle omne jucundum vitae, et frigesces et morieris.
[5] Si non ex lege Divinae providentiae foret quod homo sentiret et perciperet sicut vita et omne ejus foret in illo, et solum agnosceret quod bonum et verum non sint ex illo sed ex Domino, tunc nihil imputaretur homini, non bonum nec verum, ita non amor nec fides; et si nihil imputaretur, nec mandavisset Dominus in Verbo quod homo faceret bonum et fugeret malum, et quod si bonum fecerit illi esset caelum, ac si malum illi esset infernum; immo non foret caelum nec infernum, quoniam absque illa perceptione homo non foret homo, ita non foret habitaculum Domini; nam Dominus vult amari ab homine sicut ab illo; ita habitat Dominus apud hominem in suo, quod dedit ei, propter finem ut ametur reciproce; Amor enim Divinus in eo consistit, ut quod suum est velit esse hominis, quod non foret si homo non sentiret et perciperet id quod a Domino est sicut suum.
[6] Si non foret ex Divina lege quod homo ex sensu et perceptione non aliter sciret quam quod vita foret in illo, non daretur finis propter quem apud hominem; hic datur apud illum, quia finis a quo apparet sicut in illo; finis a quo est ejus amor qui est ejus vita, et finis propter quem est ejus amoris seu vitae jucundum, et effectus in quo finis se sistit est usus: finis propter quem, qui est jucundum amoris vitae, sentitur et percipitur in homine, quia finis a quo dat sentire et percipere illum, qui est, ut dictum est, amor qui est vita: sed Dominus dat illi qui agnoscit quod omnia vitae suae sint ab Ipso, jucundum et beatum amoris ejus, quantum id agnoscit, et quantum praestat usus; ita dum homo per agnitionem et per fidem ex amore sicut a se addicat Domino omnia suae vitae, vicissim Dominus addicat homini suae vitae bonum, quod est cum omni fausto et beato, et quoque dat ut ab interiori et exquisite sentiat et percipiat id in se sicut suum, et eo exquisitius quo homo ex corde vult quod fide agnoscit. Perceptio tunc est reciproca, grata Domino quod Ipse sit in homine et homo in Ipso, et fausta homini quod ille sit in Domino et Dominus in illo: talis est unio Domini cum homine et hominis cum Domino per amorem.