1137. |VERSUS 11.| "Et mercatores terrae flebunt et lugebunt super illa, quod merces eorum nemo emat amplius." 11. "Et mercatores terrae flebunt et lugebunt super illa," significat luctum et dolorem illorum qui illa quae sunt religiosi istius sibi comparant, ut lucrentur honores et opes [n. 1138]; "quod merces eorum nemo emat amplius," significat quod illorum mala et falsa, per quae illis lucra sunt, non magis recipiantur [n. 1139].