1136. "Quia in una hora venit judicium tuum." --Quod significet exitium eorum totale per ultimum judicium, constat ex significatione "in una hora," quod sit subito, hic etiam omne; ita cum intelligitur exitium, quod sit totale: "hora" enim, sicut "dies," "anni" et in communi omnia "tempora," significat statum (videatur [supra,] n. 194, 488, 673, 875); hic "hora," statum exitii per ultimum judicium; ac numerus appositus, per quem significatur duratio successiva temporis, significat quale status; ita cum dicitur "in una hora," significantur subito omnia; quod subito omnia significentur, patet a sequentibus, ubi omnia ejus, per "merces" quae perierant, enumerantur: quod per "venit judicium tuum" significetur exitium per ultimum judicium, patet absque explicatione.
[2] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Leges Ordinis, quae Leges Divinae Providentiae vocantur, sunt sequentes:--
(i.) Ut homo non sentiat et percipiat, et inde sciat, aliter quam quod vita in illo sit, ita quod cogitet et velit ex se, et inde loquatur et faciat ex se; sed tamen ut agnoscat et credat quod vera quae cogitat et loquitur, ac bona quae vult et facit, sint ex Deo; ita sicut ex se. (ii) Ut homo ex libero secundum rationem agat quod agit, sed ut usque agnoscat et credat quod ipsum liberum ei sit a Deo; similiter ipsa ratio in se spectata, quae vocatur rationalitas.
[3] (iii) Quod ex libero secundum rationem cogitare et loqui verum, ac velle et facere bonum, non sit a se sed a Deo; et quod ex libero cogitare et loqui falsum, ac velle et facere malum, nec sit a se, sed ab inferno; ita tamen quod falsum et malum sint inde, sed ipsum liberum in se spectatum, et ipsa facultas cogitandi, volendi, loquendi et faciendi in se spectata, sint a Deo.
[4] (iv.) Ut intellectus et voluntas hominis ne hilum cogantur ab alio, quoniam omne coactum ab alio tollit liberum, sed ut ipse homo se cogat; nam se ipsum cogere est ex libero.
[5] (v.) Ut homo ex sensu et perceptione in se non sciat quomodo influit bonum et verum ex Deo, et quomodo influit malum et falsum ex inferno; nec ut videat quomodo Divina providentia operatur pro bono contra malum; sic enim homo non ex libero secundum rationem ageret sicut ex se: satis est ut sciat et agnoscat illa ex Verbo et ex doctrina ecclesiae.
[6] (vi.) Ut homo non reformetur per media externa, sed per media interna: per media externa est per miracula et visiones, tum per timores et poenas; per media interna est per vera ac bona ex Verbo, et ex doctrina ecclesiae, ac per visum ad Dominum; haec enim media intrant per viam internam, ac removent mala et falsa quae intus resident; media autem externa intrant per viam externam, et non removent mala et falsa, sed includunt illa: at usque homo ulterius reformatur per media externa, dum prius reformatus est per media interna; sed homo non reformatus, per media externa, quae sunt timores et poenae, solum detinetur a loquendo et faciendo mala et falsa, quae cogitat et quae vult.
[7] (vii.) Quod homo non immittatur in vera fidei et in bona amoris a Deo, nisi quantum in illis potest teneri usque ad finem vitae; praestat enim ut homo constanter malus sit, quam ut bonus et postea malus, sic enim fit profanus: permissio mali inde est praecipue.
[8] (viii.) Quod Deus continue abducat hominem a malis, quantum homo ex libero vult abduci. Quod quantum homo a malo potest abduci, tantum a Deo ducatur ad bonum, ita ad caelum; at quantum homo a malis non potest abduci; tantum a Deo non possit duci ad bonum, ita ad caelum: nam homo quantum a malis abductus est, tantum a Deo facit bonum quod in se bonum est; at quantum a malis non abductus est, tantum a se facit bonum quod in se habet malum.
[9] (ix.) Quod Deus non immediate doceat hominem vera, neque ex Se neque per angelos; sed quod doceat per Verbum, per praedicationes, per lectiones, perque loquelas et commercia cum aliis, et sic per cogitationes secum ex illis; et quod homo tunc illustretur secundum affectionem veri ex usu; aliter homo non ageret sicut ex se.
[10] (x.) Quod homo ex propria prudentia ad eminentiam et ad opulentiam se duxerit, dum illae seducunt: homo enim ex Divina providentia ducitur ad talia quae non seducunt, et quae serviunt ad vitam aeternam: omnia enim providentiae Divinae apud hominem spectant aeternum, quia vita quae Deus, e qua homo est homo, est aeterna.