1139. "Quod merces eorum nemo emat amplius." --Quod sit quod falsa et mala, per quae illis lucra sunt, non magis recipiantur, constat ex significatione "mercium," quod sint falsa et mala doctrinae et religiosi istius, per quae illis lucra sunt, quae lucra sunt honores et opes; (quod illa per "merces" significentur, constat ex significatione "mercatorum," quod sint qui sibi comparant talia et venditant, de qua videatur mox supra, n. 1138); quaenam falsa et mala in specie hic significantur per "merces,' patet ex sequentibus, nam enumerantur; hae "merces," quia sunt Babylonis quae vocatur "meretrix et mater scortationum terrae," sunt quae in Verbo intelliguntur per "merces meretricias," quae quod sint falsificationes et adulterationes boni et veri, videatur [supra] (n. 695): et ex significatione "non emere amplius," quod sit non magis recipere; per quod non recipiantur, intelligitur quod illorum mala et falsa non amplius recipiantur in mundo spirituali; aliter in mundo naturali; omnes enim qui ex terra Babelis post obitum in mundum spiritualem veniunt, explorantur, et secundum amores illorum mittuntur in societates; mali in societates infernales; boni instruuntur et postea secundum receptionem veri et boni a Domino, recipiuntur in caelum.
[2] (Continuatio de Fide Athanasiana, et de Domino.) Quod homo sentiat et percipiat sicut vita sit in illo, est quia vita Domini in illo est sicut lux et calor solis in subjecto; quae non sunt subjecti, sed sunt solis in illo, recedunt enim cum sole; et cum in subjecto sunt, ad apparentiam sunt omne ejus; ex luce est color ejus sicut in illo, et ex calore est vita vegetationis ejus sicut in illo: at valde plus lux et calor ex Sole mundi spiritualis qui est Dominus, cujus lux est lux vitae, et calor est calor vitae; Sol enim a quo procedunt, est Divinus Amor Domini; homo autem est subjectum recipiens; illa lux et ille calor a recipiente qui est homo, nusquam recedunt, et cum ibi sunt ad apparentiam sunt omne ejus; est illi a luce facultas intelligendi, et ex calore facultas volendi: ex eo quod lux et calor sint sicut omne in recipiente, tametsi non sunt ejus, et ex eo quod nusquam recedant, tum ex eo quod afficiant intima ejus quae remota sunt a visu intellectus et a sensu voluntatis ejus, ideo non potest aliter quam ut appareat quod illa sint insita, ita sicut in illo, et sic quae fiunt sicut ex illo: inde nunc est quod homo non sciat aliter quam quod cogitet ex se et quod velit ex se, cum tamen ne hilum ex se; non enim possunt uniri recipienti ita ut sint ejus, prorsus sicut lux solis non potest uniri subjecto telluris et fieri materialis sicut illud; similiter calor. Sed lux vitae et calor vitae afficiunt et implent recipientes prorsus secundum quale agnitionis quod non sint ejus sed Domini: et quale agnitionis est prorsus secundum quale amoris in faciendis praeceptis, quae sunt usus.