1055. "Et futura est ascendere ex abysso, et in interitum abire."--Quod significet id agnitum ut Divinum pro forma, sed usque rejectum, constat ex significatione "ascendere ex Babylonia, quod sit recipi et agnosci pro Divino ex forma (de qua sequitur); et ex significatione "in interitum abire," quod sit non agnosci sed rejici. Quod ita sit cum Verbo apud illos qui ex Babylonia sunt, notum est; agnoscitur enim ut Divinum propter Domini verba ad Petrum de clavibus, propter historica de Passione, de Maria, de Apostolis, propter aliqua loca, quae ad favorem dominii sui pervertere poterant; illa omnia quia ex Verbo sunt, et super illis fundatur religio eorum, ideo si Verbum non agnosceretur Divinum, caderet ipsa religio, et non potuissent amplius dominari super sancta, immo nec vocari Christiani: sed quod Verbum ab illis usque rejiciatur, etiam notum est; non enim legitur a vulgo, ac parum a monachis, qui docent; etiam multi infirmant sanctitatem ejus, ut patet a plurium scriptis et loquelis, ex causa quia illa quae ibi sunt non cum dictaminibus et bullis Papae concordant, et quia Babel ibi ad vivum describitur, et ad infernum damnatur; hae causae rejectionis ejus sunt: ex quibus patet quod Verbum solum agnoscatur ut Divinum pro forma. Quod haec per illa verba significentur, manifeste constare potest, dum per "bestiam coccineam"intelligitur Verbum, ac per "meretricem" aut "mulierem ei insidentem" intelligitur religiosum quod spectat dominium pro fine, et sancta Verbi, ecclesiae et cultus pro mediis.
[2] (Continuatio de secundo genere Profanationis.) Illi qui in amore sui, et inde in amore dominandi sunt, ac dominationem per sancta Verbi, ecclesiae et cultus cupiunt, acquirunt, et postea exercent, sunt qui profanant; nam jucundum amoris dominandi propter se, hoc est, propter eminentiam, ac inde venerationem et quasi adorationem sui, est jucundum infernale; regnat etiam in inferno, nam in inferno quisque vult maximus esse; in caelo autem quisque vult minimus esse: ac dominari super sancta ex jucundo infernali est profanare illa.
[3] Sed hoc alterum genus profanationis sanctorum ecclesiae, non est sicut genus prius profanationis illorum. Prius genus est illis apud quos communicatio cum caelo per aperitionem mentis spiritualis illorum facta est; at hoc alterum genus profanationis est illis apud quos non mens spiritualis aperta est, et per id communicatio facta cum caelo; nam quamdiu jucundum amoris dominandi residet in homine, tamdiu non aperiri potest illa mens, ita nec dari illi cum caelo communicatio.
[4] Sors horum profanatorum post mortem etiam differt a sorte priorum: priores, ut dictum est, in perpetuo delirio phantasiae sunt; hi autem in odio sunt contra Dominum, contra caelum, contra Verbum, contra ecclesiam, et contra omnia ejus sancta; in tale odium veniunt ex eo, quod illis auferatur dominium, sic mutatur status in contrarium. Apparent illi sicut ignei, ac infernum eorum sicut incendium, ignis enim infernalis non aliud est quam cupiditas dominandi ex amore sui. Sunt inter pessimos, et vocantur diaboli; reliqui autem satanae.