Apocalypse Explained (Tansley) n. 1054

Previous Number Next Number See English 

1054. (Vers. 8.) "Bestia, quam vidisti, erat et non est."--Quod significet Verbum quod in initio fuit receptum in ecclesia et lectum, et postea populo ablatum et non lectum, constat ex significatione "bestiae coccineae," quod sit Verbum in littera quoad sancta ejus (de qua (supra), n. 1038); ex significatione "erat," quod sit quod in initio fuerit in ecclesia receptum et lectum; et ex significatione "non est," quod sit quod postea ablatum sit et non lectum: quod haec per illa verba intelligantur, patet ex eo, quod cum Verbo ita factum sit; nempe, quod illud in initio pro Divino agnoverint, ex illo docuerint, et id coram populo legerint; et quod postea, sicut dominium super ecclesiam et super caelum extenderunt, quidem illud pro Divino agnoverint, sed non ex illo, sicut prius, docuerint; populo enim interdixerunt lectionem ejus, et pro doctrina ex illo, doctrinam ex papali solio ut Divinam tradiderunt, ac cultum Divinum in missis a vulgo non intellectis instituerunt, et adorationem Papae, et hominum mortuorum, quos sanctos vocant, loco quod prius Dominum, praedicant: inde constare potest quod sit Verbum quod intelligitur per "bestiam coccineam, quae erat et non est, et futura est ascendere ex abysso, ac in interitum abire." Quod Babylonia in principio fuerit ecclesia, quae Dominum adoravit, et Divinum Verum ex Verbo praedicavit, et postea adorationem Domini quidem retinuit, sed externam quae est formalis, at internam quae est essentialis transtulerint in Papam ut vicarium, et inde in coetum ministrantium, ut vicarios sub illo, videatur supra (n. 1029).

[2] (Continuatio de secundo genere Profanationis.) Illi qui in hoc genere profanationis sunt, non possunt aliter quam adulterare bona Verbi, et falsificare vera ejus, et sic pervertere sancta ecclesiae; non enim concordant cum fine, qui est dominatio hominis super illa, sunt enim Divina, quae non possunt servitia esse: inde est quod ex necessitate ut media cum fine concordent, bona vertantur in mala, vera in falsa, et sic sancta in profana; et hoc cum augmento, sicut amplificatur dominium, quod est finis.

[3] Quod ita sit, manifeste constare potest ab hodierna Babylonia, cui sancta Verbi, ecclesiae et cultus sunt media, et dominatio est finis; illi sicut amplificaverunt dominationem, ita infirmaverunt sanctitatem Verbi, et sanctitatem dictaminum Papae supra illam actualiter evexerunt, vindicaverunt sibi potestatem super caelum, immo super Ipsum Dominum, ac cultum hominum viventium et quoque mortuorum idololatricum instituerunt, et hoc usque dum nihil Divini Boni ac Divini Veri residuum fecerint.

[4] Quod sancta Verbi, ecclesiae et cultus ita mutata sint, est ex Divina providentia Domini; non ex providentia Ipsius quod ita fieret; sed ex providentia Ipsius, quia homo per sancta Divina vult dominari, et quoque dominatur, ut falsum loco veri et malum loco boni adoptarent: aliter sancta conspurcavissent, et illa coram angelis abominabilia reddidissent; quod non fit dum non amplius sunt. Pro exemplo, sicut factum est cum Sancta Cena a Domino instituta, quod separaverint panem et vinum, et panem dent populo, et ipsi vinum bibant; "panis" enim significat bonum amoris in Dominum, ac "vinum" verum fidei in Ipsum, et bonum separatum a vero non est bonum, nec verum separatum a bono est verum; nam verum est verum ex bono, et bonum est bonum in vero. Similiter in reliquis.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church