1053. (Vers. 7.) "Et dixit mihi angelus, Quare admiraris? Ego tibi dicam mysterium mulieris, et bestiae portantis illam, habentis septem capita, et decem cornua."--Quod significet omnium manifestationem, constat absque explicatione: quid autem singula significant, ut quid "admirari," quid "mysterium mulieris," quid "bestia coccinea," quid "septem capita," et quid "decem cornua," in antecedentibus dictum est, et in sequentibus amplius explicabitur.
[2] DE SECUNDO GENERE PROFANATIONIS. Est aliud genus profanationis sanctorum, quod est apud eos qui dominationem pro fine habent, et sancta Verbi, ecclesiae et cultus pro mediis. Secundum Divinum ordinem est ut caelum et ecclesia sint finis, consequenter sancta illorum, et dominatio sit medium, ut promoveatur finis: dum enim sancta sunt finis, ac dominatio est medium, tunc Dominus colitur et adoratur; cum autem dominatio est finis, et sancta sunt media, tunc homo loco Domini colitur et adoratur: nam media spectant finem sicut servi spectant dominum, ac finis spectat media sicut dominus spectat servos; quare sicut dominus servos aestimat et amat secundum obsequia quae praestant voluntati suae, ita quoque homo qui pro fine habet dominationem, ille sancta Verbi, ecclesiae et cultus aestimat et amat secundum obsequia quae praestant fini, qui est dominatio:
[3] et vicissim, sicut dominus vilipendit et rejicit servos, et loco illorum alios acceptat, si non serviunt ad nutum, ita quoque homo, qui dominationem pro fine habet, is sancta ecclesiae vilipendit et rejicit, et loco illorum alia acceptat, si non serviunt fini ejus, qui est dominatio. Inde patet quod sancta apud illos qui dominationem pro fine habent nihili sint, nisi quantum serviunt fini; et quoque quod si serviunt fini apud illos, usque non sancta sint sed profana; causa est, quia finis, dum est dominatio, est ipse homo, et quia est sui amor est ejus proprium; et proprium hominis in se spectatum non est nisi quam malum, immo est profanum; ac finis conjungit media sibi, ut sint sicut unum. In hoc profanationis genere sunt omnes qui in sacris ministeriis sunt et per sancta ecclesiae quaerunt sibi honorem et gloriam, et ex his corde gaudent, et non ex usu, qui est salus animarum.