Apocalypse Explained (Tansley) n. 1052

Previous Number Next Number See English 

1052. VERSUS 7, 8. "Et dixit mihi angelus, Quare admiraris? Ego tibi dicam mysterium mulieris, et bestiae portantis illam, habentis septem capita et decem cornua. Bestia, quam vidisti, erat et non est, et futura est ascendere ex abysso, et in interitum abire: et mirabuntur habitantes super terra (quorum non scripta nomina in libro vitae a fundatione mundi) videntes bestiam, quae erat et non est, attamen est." 7. "Et dixit mihi angelus, Quare admiraris? Ego tibi dicam mysterium mulieris, at bestiae portantis illam, habentis septem capita et decem cornua," significat omnium manifestationem (n. 1053). 8. "Bestia, quam vidisti, erat et non est," significat Verbum quod in initio fuit receptum in ecclesia et lectum, et postea populo ablatum et non lectum (n. 1054); "et futura est ascendere ex abysso, et in interitum abire," significat id agnitum ut Divinum, sed usque rejectum (n. 1055); "et mirabuntur habitantes super terra," significat illos ab eo religioso qui rejiciunt Verbum (n. 1056); "quorum nomina non scripta in libro vitae a fundatione mundi," significat quod sint qui non agnoscunt Divinam Domini potestatem super caelum et super terram, sed illam translatam in quendam vicarium, et ad illo in ejus vicarios (n. 1057); "videntes bestiam quae erat et non est," significat scientes quod Verbum receptum fuerit, sed usque rejectum (n. 1058); "attamen est," significat quod usque sit quia est Divinum, et non rejectum nisi a profanis (n. 1059).


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church