Apocalypse Explained (Tansley) n. 1051

Previous Number Next Number See English 

1051. "Et admiratus sum videns illam, admiratione magna."--Quod significet visionem stupendam, in qua arcana caeli quae ei ignota, constat ex significatione "admirari illa quae vidit, admiratione magna," quod sit in stupore esse de visione, in qua latebant arcana ei ignota; quare ei dixit angelus, "Ego tibi dicam mysterium mulieris et bestiae portantis illam."

[2] (Continuatio de Profanatione.) Hoc genus profanationis datur imprimis apud illos qui agnoscunt Dominum et Ipsius Divinum, ac Verbum et ejus sanctum. Causa est, quia solus Dominus per vera ex Verbo aperit caelum homini qui vivit secundum illa, et absque caelo aperto non datur hoc profanum. Inde patet quod gentiles qui ignorant Dominum, nec sciunt aliquid de Verbo, non possint tale profanum sibi inducere; tum quod nec Judaei, negant enim Dominum ab infantia, nec caelum illis per Verbum aperitur; ut et quod nec possint impii qui a pueritia tales fuerunt; nam, ut dictum est, illi solum profanant qui bene credunt et bene vivunt, ac postea male credunt et male vivunt. Praeter hoc genus profanationis dantur alia ejus genera, de quibus in articulis sequentibus.


This page is part of the Writings of Emanuel Swedenborg

© 2000-2001 The Academy of the New Church